Latin 560 Homepage | Texts

Incipit Prologus Petri Abaelardi
In Sic et Non

Peter Abelard, Sic et Non. B.B. Boyer and R. McKeon, edd. (Chicago, 1976).

Cum in tanta verborum multitudine nonnulla etiam sanctorum dicta non solum ab invicem diversa verum etiam invicem adversa videantur, non est temere de eis iudicandum per quos mundus ipse iudicandus est, sicut scriptum est: Iudicabunt sancti nationes; et iterum: Sedebitis et vos iudicantes. Nec tanquam mendaces eos arguere aut tanquam erroneos contemnere praesumamus, quibus a Domino dictum est: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Ad nostram itaque recurrentes imbecillitatem nobis potius gratiam in intelligendo deesse quam eis in scribendo defuisse credamus, quibus ab ipsa dictum est Veritate: Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Quid itaque mirum si absente nobis spiritu ipso, per quem ea et scripta sunt et dictata atque ipso quoque scriptoribus intimata, ipsorum nobis desit intelligentia? Ad quam nos maxime pervenire impedit inusitatus locutionis modus ac plerumque earundem vocum significatio diversa, cum modo in hac modo in illa significatione vox eadem sit posita. Quippe quemadmodum in sensu suo ita et in verbis suis unusquisque abundat. Et cum iuxta Tullium In omnibus identitas mater sit satietatis, id est fastidium generet, oportet in eadem quoque re verba ipsa variare nec omnia vulgaribus et communibus denudare verbis; quae, ut ait beatus Augustinus, ob hoc teguntur ne vilescant, et eo amplius sunt gratiora quo sunt maiore studio investigata et difficilius conquisita. Saepe etiam, pro diversitate eorum quibus loquimur, verba commutari oportet; cum frequenter eveniat ut verborum propria significatio nonnullis sit incognita aut minus usitata. Quibus quidem si ad doctrinam, ut oportet, loqui volumus, magis eorum usus quam proprietas sermonis aemulandus est, sicut et ipse grammaticae princeps et locutionum instructor Priscianus edocet. Quod etiam diligentissimus ecclesiae doctor beatus attendens Augustinus, cum in quarto De Doctrina Christiana ecclesiasticum instrueret doctorem, omnia illum quae intelligentiam praepediunt eorum quibus loquitur, praeterire admonet et tam ornatum quam proprietatem sermonis contemnere, si absque istis ad intelligentiam facilius poterit pervenire, Non curante, inquit, illo qui docet, quanta eloquentia doceat sed quanta evidentia. Diligens appetitus aliquando negligit verba cultiora. Vnde ait quidam, cum de tali genere elocutionis ageret, esse in ea quamdam `diligentem negligentiam.' Item: In bonis doctoribus tanta docendi cura sit ut verbum quod, nisi obscurum vel ambiguum, latinum esse non potest, vulgi autem more sicut dicitur ut ambiguitas obscuritasque vitetur, non sic dicatur ut a doctis sed potius ut ab indoctis dici solet. Si enim non piguit dicere interpretes nostros `de sanguinibus,' quoniam senserunt ad rem pertinere ut eo loco pluraliter enuntietur hoc nomen quod in latina lingua singulariter tantummodo dicitur, cur pietatis doctorem pigeat imperitis loquentem `ossum' potius quam `os' dicere, ne ista syllaba non ab eo quod sunt `ossa' sed ab eo quod sunt `ora' intelligatur? Quid enim prodest locutionis integritas quam non sequitur intellectus audientis, cum loquendi omnino nulla sit causa si quod loquimur non intelligunt propter quos, ut intelligant, loquimur? Qui ergo docet, vitabit verba omnia quae non docent. Item: Insignis est indolis in verbis verum amare non verba. Quid enim prodest clavis aurea si aperire quod volumus non potest? Aut quid obest lignea si hoc potest, quando nihil quaerimus nisi patere quod clausum est?

* * *

Quid itaque mirum si a sanctis quoque patribus nonnulla ex opinione magis quam ex veritate nonnunquam prolata sint aut etiam scripta? Diligenter et illud discutiendum est, cum de eodem diversa dicuntur, quid ad praecepti coartationem, quid ad indulgentiae remissionem vel ad perfectionis exhortationem intendatur, ut secundum intentionum diversitatem adversitatis quaeramus remedium. Si vero praeceptio est, utrum generalis an particularis, id est ad omnes communiter an ad aliquos specialiter directa. Distinguenda quoque tempora sunt et dispensationum causae, quia saepe quod uno tempore est concessum alio reperitur prohibitum; et quod ad rigorem saepius praecipitur ex dispensatione nonnunquam temperatur. Haec autem in institutionibus ecclesiasticorum decretorum vel canonum maxime distingui necesse est. Facilis autem plerumque controversiarum solutio reperietur si eadem verba in diversis significationibus a diversis auctoribus posita defendere poterimus.

His omnibus praedictis modis solvere controversias in scriptis sanctorum diligens lector attentabit. Quod si forte adeo manifesta sit controversia ut nulla possit absolvi ratione, conferendae sunt auctoritates, et quae potioris est testimonii et maioris confirmationis potissimum retinenda. Vnde est illud Isidori ad Massionem episcopum: In fine autem epistolae hoc adiciendum putavi, ut quotienscumque in gestis conciliorum discors sententia invenitur, illius magis teneatur sententia cuius antiquior aut potior extat auctoritas.

Constat quippe et prophetas ipsos quandoque prophetiae gratia caruisse et nonnulla ex usu prophetandi, cum se spiritum prophetiae habere crederent, per spiritum suum falsa protulisse; et hoc eis ad humilitatis custodiam permissum esse ut sic videlicet verius cognoscerent quales per spiritum Dei et quales per suum existerent, et se eum qui mentiri vel falli nescit ex dono habere cum haberent. Qui etiam cum habetur, sicut non omnia uni confert dona ita nec de omnibus mentem eius quem replet, illuminat sed modo hoc modo illud revelat, et cum unum aperit alterum occultat. Quod quidem beatus Gregorius in prima super Ezechielem homelia manifestis declarat exemplis. Ipsum etiam apostolorum principem, qui tot divinae gratiae donis et miraculis coruscabat, post illam quoque specialem a Domino promissam sancti spiritus effusionem, qui eius discipulos omnem doceret veritatem, non in mediocrem lapsum errorem de circumcisionis adhuc et quorundam antiquorum rituum observantia, cum a coapostolo suo Paulo graviter atque salubriter publice correctus esset, a perniciosa simulatione desistere non puduit.

* * *

His praelibatis placet, ut instituimus, diversa sanctorum patrum dicta colligere, quae nostrae occurrerint memoriae aliquam ex dissonantia quam habere videntur quaestionem contrahentia, quae teneros lectores ad maximum inquirendae veritatis exercitium provocent et acutiores ex inquisitione reddant. Haec quippe prima sapientiae clavis definitur assidua scilicet seu frequens interrogatio; ad quam quidem toto desiderio arripiendam philosophus ille omnium perspicacissimus Aristoteles in praedicamento Ad Aliquid studiosos adhortatur dicens, "Fortasse autem difficile est de huiusmodi rebus confidenter declarare nisi saepe pertractata sint. Dubitare autem de singulis non erit inutile." Dubitando quippe ad inquisitionem venimus; inquirendo veritatem percipimus. Iuxta quod et Veritas ipsa Quaerite inquit et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Quae nos etiam proprio exemplo moraliter instruens, circa duodecimum aetatis suae annum sedens et interrogans in medio doctorum inveniri voluit, primum discipuli nobis formam per interrogationem exhibens quam magistri per praedicationem, cum sit tamen ipsa Dei plena ac perfecta sapientia. Cum autem aliqua scripturarum inducuntur dicta, tanto amplius lectorem excitant et ad inquirendam veritatem alliciunt quanto magis scripturae ipsius commendatur auctoritas.

EXPLICIT PROLOGVS

Study Questions

1. What is the earliest occurrence of 'identitas'? Cicero wrote, "Omnibus in rebus similitudo est satietatis mater" (De Inventione 1, 41, 76.)

2. Discuss the nature of the oxymoron, 'diligens neglegentia.' How does the writer who is described here show at the same time 'diligentia' and 'neglegentia?'

3. What is Abelard's attitude toward the authors whom he cites? What does he seem at pains to say before presenting ostensibly contradictory statements by authors revered by the Church?

4. In his discussion of usage, what distinction does Abelard make between 'latinum' and 'vulgi mos'?

5. How might the 'ista' in the expression 'ista syllaba' be understood to have pejorative force?

Latin 560 Homepage | Texts