Home 560 | Texts

Agnes Blannbekin
Vita et Revelationes

Leben und Offenbarungen der Wiener Begine, Agnes Blannbekin (d. 1315). Peter Dinzelbacher and Renate Vogeler, eds. (Göppingen 1994)

Cap. XLI.

De quodam sacerdote, qui unam virginem
defloravit et sic missam celebravit.

Magna devotione fervebat ad corpus domini--omni septimana communicabat. Unde ei dominus mira et magna de hoc sacramento ostendere dignatus est. Cum enim esset adhuc juvencula forsan sexdecim annorum, accidit hoc horrendum piis auribus, quod cum quidam sacerdos in nocte unam virginem deflorasset in villa, ubi et ista puella manebat, in die sequenti missam celebraret propter funus, quod habebat. Et cum esset dies fori, pauci homines aderant praeter devotas beginas. Et quoniam crimen publicum et notum erat omnibus, omnes horrebant audire missam sacerdotis illius. Et omnibus recedentibus, illa dixit dolens: "Ego volo hodie esse Maria Magdalena." Et rogavit dominum dicens: "Domine, rogo te, ut, si iste est de numero salvandorum, non permittas eum tuum sacratissimum corpus sumere!" Et ecce, post pater noster in missa ipsa sensit et habuit hostiam veraciter in ore et deglutivit cum tanta dulcedine, quanta consuevit communicare. Sacerdos vero, quando debuit sumere corpus, respexit hinc inde in altari, sicut quasi aliquid amisisset.
      Accidit autem post plures annos, quod dominus eundem sacerdotem percussit morbo caduco; sicque factus inutilis et inhabilis sacerdotali officio et quasi surdus factus, devolutus est ad tantam miseriam, ut stipem acciperet cum aliis mendicis ostiatim. Miserante domino, qui nullum vult perire, factus est adeo devotus et contritus, ut per totam diem sederet in ecclesia in oratione. Et cum bene potuisset habuisse aliquem deum timentem, qui ei victui necessaria tribuisset, ipse renuit et elegit potius in tanta mendicitate inter notos vivere et sic duram poenitentiam agere. Sic quoque degens tribus annis et dimidio vitam feliciter finivit.