560 Home | Texts

Alani de Insulis
Summa de arte praedicatoria

Praefatio

Vidit scalam Jacob a terra usque ad coelum attingentem, per quam ascendebant et descendebant angeli (Gn 28). Scala est profectus viri catholici, qui congeritur ab initio fidei, usque ad consummationem viri perfecti. In hac scala primus gradus est, confessio; secundus, oratio; tertius, gratiarum actio; quartus, scripturarum perscrutatio; quintus, si aliquid occurrat dubium in Scriptura, a majore inquisitio; sextus, Scripturae expositio; septimus, praedicatio. Homo ergo poenitens de peccato, primo debet pedem figere in primo gradu hujus scalae, confitendo peccatum; secundo ascendere secundum gradum, orando ad Dominum ut ei conferatur gratia. Tertius gradus ascenditur, per gratiarum actionem pro gratiae collatione. Ad quartum gradum fit ascensus per Scripturae scrutinium, ad gratiam collatam conservandam; sacra enim Scriptura docet quomodo gratia collata conservari possit. Consequenter occurrit quintus gradus, quando dubium occurrit, et lector intelligentiam a majore inquirit. Sextus ascenditur gradus, quando lector aliis sacram Scripturam exponit. Septimum gradum ascendit, quando in manifesto praedicat quae ex Scriptura didicit. Sed quia de aliis gradibus, quomodo vel quando per eos ascendendum sit, varii varium proposuere tractatum; de praedicatione vero, qualis esse debeat, et quorum, et quibus, proponenda sit, et de quo, et quomodo, et quando, et ubi; quia a paucis dicta sunt ad praesens dignum duximus de his aliquem compingere tractatum, ad utilitatem proximorum. Primo ergo videndum est, quid sit praedicatio, et qualis esse debeat quoad superficiem verborum, et pondus sententiarum, et quot sint ejus species; secundo, quorum debeat esse praedicatio; tertio, quibus sit proponenda; quarto, quare; quinto, ubi.

CAPUT PRIMUM.
De praedicatione. Quid sit et qualis esse debeat, etc.

Praedicatio est, manifesta et publica instructio morum et fidei, informationi hominum deserviens, ex rationum semita, et auctoritatum fonte proveniens. Manifesta debet esse praedicatio, quia in manifesto proponenda est. Unde Christus ait: Quod dico vobis in aure, praedicate super tecta (Matth. X). Si enim praedicatio occulta esset, suspiciosa esset, et videretur redolere haeretica dogmata. In concionabulis enim suis, latenter haeretici praedicant, ut facilius alios decipiant. Publica debet esse, quia non uni, sed pluribus proponenda est. Si enim uni tantum proponeretur, non esset praedicatio, sed doctrina. Ea enim differentia est inter praedicationem, et doctrinam, et prophetiam, et concionationem. Praedicatio enim est illa instructio quae pluribus fit, et in manifesto, et ad morum instructionem; doctrina vero est quae vel uni, vel pluribus fit, ad scientiae eruditionem; prophetia, est admonitio quae fit per revelationem futurorum; concionatio est civilis admonitio, quae fit ad reipublicae confirmationem. Per hoc quod praedicatio dicitur, morum et fidei instructio, insinuantur duae partes theologiae: rationalis, quae de divinis scientiam prosequitur; et moralis, quae morum instructionem pollicetur: praedicatio enim nunc in divinis instruit, nunc in moribus; quod significatur per angelos ascendentes et descendentes: angeli enim hi sunt praedicatores, qui tunc ascendunt cum coelestia praedicant; descendunt, quando per moralia se inferioribus conformant. Per hoc quod sequitur: Informationi hominum deserviens, significatur causa finalis, sive utilitas praedicationis. Et quia praedicatio debet rationibus esse subnixa, et ab auctoritatibus roborata, consequenter annectitur: ex rationum semita, et auctoritatum fonte proveniens. Praedicatio enim in se, non debet habere verba scurrilia, vel puerilia, vel rhythmorum melodias et consonantias metrorum, quae potius fiunt ad aures demulcendas, quam ad animum instruendum, quae praedicatio theatralis est et mimica, et ideo omnifarie contemnenda, de tali praedicatione dicitur a propheta: Caupones vestri miscent aquam vino (Is 1).

In illa praedicatione est aqua vino mista, in qua puerilia et scurrilia verba, et animos quodammodo effeminantia ponuntur: praedicatio enim non debet splendere phaleris verborum, purpuramentis colorum, nec nimis exsanguibus verbis debet esse dejecta, sed

Medium tenuere beati.

Quia, si nimis esset picturata, videretur nimio studio excogitata, et potius elaborata ad favorem hominum quam ad utilitatem proximorum, et ita minus moveret animos auditorum. Qui sic praedicant Pharisaeis comparantur, qui ampliabant fimbrias, et dilatabant phylacteria sua (Mt 23). Talis autem praedicatio potest dici suspiciosa, non tamen contemnenda, sed sustinenda. Unde Apostolus ait: Quacunque occasione praedicetur Christus, in hoc gaudeo, et gaudebo (Phil 1). Non debent etiam interseri, ad majorem Christi laudem quia non minus Christus irascitur de falsa laude, quam de negata veritate. Talis autem praedicatio haereticorum solet esse, qui vera proponunt, et consequenter falsa interserunt de quibus dicitur: Lamiae nudaverunt mammas, lactaverunt filios suos (Thren. IV). Lamiae virgineas habent facies suas, sed pedes equinos. Pedes equini ungulam non findunt, sed firmiter terrae affigunt. Per lamias ergo intelliguntur haeretici, qui praeponunt faciem virginis, sed concludunt aculeum scorpionis. Primo enim proponunt vera, consequenter concludunt falsa: pedes vero habent equinos, quia per affectus mentis in Dei et proximi dilectione non dividuntur, sed omnes affectus terrenis delectationibus affigunt. Talis praedicatio omnino abjicienda est, quia vitiosa et perniciosa. In sententiis vero debet habere praedicatio pondus, ut virtute sententiarum animos auditorum emolliat, excitet mentem, pariat contritionem, compluat doctrinis, tonet minis, blandiatur promissis, et ita tota tendat ad utilitatem proximorum. Sunt enim quidam qui finem suae praedicationis constituunt terrenam mercedem; horum autem praedicatio sumptuosa est. Tales enim potius mercenarii sunt quam praedicatores, et tamen praedicatio eorum audienda et sustinenda est.

Unde Dominus: Quod dicunt facite, quod autem faciunt, nolite facere (Mt 23). Sunt autem tres species praedicationis; una quae est in verbo, de qua dicitur: Ite, praedicate Evangelium omni creaturae, etc. (Mk 16) Alia est in scripto, unde Apostolus dicit se praedicasse Corinthiis (I Cor 5), quia eis epistolas scripsit. Alia est in facto, unde dicitur: Omnis Christi actio nostra est instructio. Haec autem debet esse forma praedicationis, ut initium sumatur ab auctoritate theologica, tanquam a suo proprio fundamento: maxime ab Evangeliis, Psalmis, Epistolis Pauli et libris Salomonis. Quia in his specialiter resultat moralis instructio. De aliis ergo libris sacrae paginae sumendae sunt auctoritates, si fuerint necessariae, et ad propositum utiles.

Consequenter, praedicator debet captare benevolentiam auditorum a propria persona per humilitatem, et a rei quam proponit utilitate, dicendo, se iis proponere verbum Dei, ut fructum faciat in mentibus eorum, non ad terrenum emolumentum, sed ad provectum et profectum eorum; non quod inanibus vulgi clamoribus excitetur, non quod favorabili aura mulceatur, non quod theatrali applausu deliniatur; sed ut eorum animi informentur, et quod ipsi considerare non debent quis loquatur, sed quid. Non enim in spineto consideranda est spinae asperitas, sed rosae amoenitas, nam etiam in calamo fragili mel reperitur, et ex lapide flamma excutitur. Consequenter ostendere debet quam utile sit audire verbum Dei, si effectui mancipetur.

Debet etiam promittere se pauca dicturum et utilia; nec se trahi ad hoc nisi amore auditorum, neque etiam se loqui, quod majoris sit scientiae aut prudentiae, vel melioris vitae; sed quia revelantur aliquando minori, quae non majori: et tunc debere majorem tacere, et quia aliquando majores praedicare nolunt, non est mirum si minores quandoque balbutiunt, quia si litterati taceant, lapides loquentur vel clamabunt.

Consequenter debet accedere ad auctoritatis propositae expositionem, et totam inflectere ad auditorum instructionem; nec auctoritatem nimis obscuram vel difficilem proponat, ne auditores eam fastidiant, et ita minus attente audiant. Nec in auctoritatis expositione, debet nimis cito a proposito recedere, ne primum medio, medium ne discrepet imo. Debet etiam alias auctoritates inducere ad id asserendum, maxime, quae pertinent ad propositum. Poterit etiam ex occasione interserere dicta gentilium, sicut et Paulus apostolus aliquando in Epistolis suis philosophorum auctoritates interserit, quia elegantem habebit locum, si callida verbum junctura reddiderit novum.

Verba etiam commotiva interserat, quae mentes emolliant, et lacrymas pariant. Sit autem sermo compendiosus, ne prolixitas pariat fastidium. Postquam autem praedicator perpenderit animos esse mollitos, et profluere lacrymas, ac vultus humiliari, debet aliquantulum immorari, sed non nimis; quia ut dicit Lucretius: "Nihil citius arescit lacryma."

In fine vero, debet uti exemplis, ad probandum quod intendit, quia familiaris est doctrina exemplaris.

560 Home | Texts