560 Home | Texts

St. Ambrose

Hymn at Cockcrow

The Oxford Book of Medieval Latin Verse. F.J.E. Raby, ed. (Oxford 1959)

Meter: iambic dimeter acatalectic, short - long - short - long (2x)

Aeterne rerum conditor,
noctem diemque qui regis
et temporum das tempora,
ut alleves fastidium.

Praeco diei iam sonat,
noctis profundae pervigil,
nocturna lux viantibus,
a nocte noctem segregans.

Hoc excitatus lucifer
solvit polum caligine,
hoc omnis erronum chorus(errorum Mss.)
vias nocendi deserit.

Hoc nauta vires colligit
pontique mitescunt freta,
hoc ipse petra ecclesiae(petra -- masc. > fem., constructio ad sensum)
canente culpam diluit.

Surgamus ergo strenue,
gallus iacentes excitat,
et somnolentos increpat,
gallus negantes arguit.

Gallo canente spes redit,
aegris salus refunditur,
mucro latronis conditur,
lapsis fides revertitur.

Iesu, labentes respice
et nos videndo corrige;
si respicis, lapsus cadunt,
fletuque culpa solvitur.

Tu lux refulge sensibus
mentisque somnum discute,
te nostra vox primum sonet,
et ora solvamus tibi.