560 Home | Texts

The Archpoet

(The Oxford Book of Medieval Latin Verse, F.J.E. Raby, ed., 1959)



Aestuans intrinsecus ira vehementi
in amaritudine loquor meae menti:
factus de materia levis elementi
folio sum similis de quo ludunt venti.
Cum sit enim proprium viro sapienti
supra petram ponere sedem fundamenti,
stultus ego comparor fluvio labenti
sub eodem aëre nunquam permanenti.
Matt 7:24ff
Feror ego veluti sine nauta navis,
ut per vias aëris vaga fertur avis.
non me tenent vincula, non me tenet clavis,
quaero mei similes et adiungor pravis.



"similes enim similibus coniungi solent." --Isidore, Synonyma de lamentatione animae peccatricis, II.44.
Mihi cordis gravitas res videtur gravis,
iocus est amabilis dulciorque favis.
quidquid Venus imperat, labor est suavis,
quae nunquam in cordibus habitat ignavis.

favis--honeycombs

suavis--here trisyllabic by diaeresis, "su-a-vis"
Via lata gradior more iuventutis,
implico me vitiis, immemor virtutis,
voluptatis avidus magis quam salutis,
mortuus in anima curam gero cutis.



"sed induite...carnis curam ne feceritis in desideriis"--Romans 13:14
Praesul discretissime, veniam te precor:
morte bona morior, dulci nece necor,
meum pectus sauciat puellarum decor,
et quas tactu nequeo, saltem corde moechor.
precor--here with double acc.


nequeo--sc. moechari
Res est arduissima vincere naturam,
in aspectu virginis mentem esse puram;
iuvenes non possumus legem sequi duram
leviumque corporum non habere curam.
 
Quis in igne positus igne non uratur?
quis Papiae demorans castus habeatur,
ubi Venus digito iuvenes venatur,
oculis illaqueat, facie praedatur?

Papiae = Pavia, Italy; "Mediolanum in clericis, Papia in deliciis, Roma in aedificiis, Ravenna in ecclesiis." Prov. cited by Landulf of Milan, History of Milan, III.1
venor, venari (dep.)
illaqueo--ensnare
Si ponas Hippolytum hodie Papiae,
non erit Hippolytus in sequenti die:
Veneris in thalamos ducunt omnes viae,
non est in tot turribus turris Alethiae.
Hippolytus--protagonist of Euripides' play of the same name. A devotee of Artemis, the virgin goddess, he became the model of chastity.
Secundo redarguor etiam de ludo,
sed cum ludus corpore me dimittat nudo,
frigidus exterius, mentis aestu sudo,
tunc versus et carmina meliora cudo.
ludo--gambling
Tertio capitulo memoro tabernam,
illam nullo tempore sprevi neque spernam,
donec sanctos angelos venientes cernam,
cantantes pro mortuis 'requiem aeternam'.
 
Meum est propositum in taberna mori,
ut sint vina proxima morientis ori.
tunc cantabunt laetius angelorum chori:
'sit Deus propitius huic potatori!'
 
Poculis accenditur animi lucerna,
cor imbutum nectare volat ad superna.
mihi sapit dulcius vinum de taberna,
quam quod aqua miscuit praesulis pincerna.


de taberna = tabernae (CL)
pincerna--wine-server
Ecce meae proditor pravitatis fui,
de qua me redarguunt servientes tui.
sed eorum nullus est accusator sui,
quamvis velint ludere saeculoque frui.
 
Iam nunc in praesentia praesulis beati
secundum dominici regulam mandati
mittat in me lapidem, neque parcat vati,
cuius non est animus conscius peccati.
 
Sum locutus contra me, quicquid de me novi,
et virus evomui, quod tam diu fovi.
vita vetus displicet, mores placent novi;
homo videt faciem, sed cor patet Iovi.

Iam virtutes diligo, vitiis irascor,
renovatus animo spiritu renascor,
quasi modo genitus novo lacte pascor,
ne sit meum amplius vanitatis vas cor.
 
Electe Coloniae, parce poenitenti,
fac misericordiam veniam petenti
et da poenitentiam culpam confitenti!
feram quicquid iusseris animo libenti.
 
Parcit enim subditis leo rex ferarum
et est erga subditos immemor irarum;
et vos idem facite, principes terrarum!
quod caret dulcedine nimis est amarum.