Sancti Aurelii Augustini

Enarrationes in psalmos. 

Eligius Dekkers, ed.

Corpus Christianorum. Series latina.  Vol 1.  Turnholt: Brepols 1956.

 

Beatus uir qui non abiit in consilio impiorum, de domino nostro iesu christo, hoc est homine dominico, accipiendum est.  Beatus uir qui non abiit in consilio impiorum, sicut homo terrenus qui uxori consensit deceptae a serpente, ut dei praecepta praeteriret.

 

et in uia peccatorum non stetit quia uenit quidem in uia peccatorum, nascendo sicut peccatores; sed non stetit, quia eum non tenuit illecebra saecularis.

 

et in cathedra pestilentiae non sedit.  Noluit regnum terrenum cum superbia; quae ideo cathedra pestilentiae recte intellegitur, quia non fere quisquam est qui careat amore dominandi et humanam non appetat gloriam.  Pestilentia est enim morbus late peruagatus, et omnes aut paene omnes inuoluens.  Quamquam accommodatius accipiatur cathedra pestilentiae, perniciosa doctrina, cuius sermo ut cancer serpit. 

 

Deinde considerandus est ordo uerborum, abiit, stetit, sedit.  Abiit enim ille, cum recessit a deo; stetit, cum delectatus est peccato; sedit, cum in sua superbia confirmatus redire non potuit, nisi per eum liberatus, qui neque abiit in consilio impiorum, nec in uia peccatorum stetit, nec in cathedra pestilentiae sedit.

 

sed in lege domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte.  Iusto non est lex posita, ut dicit apostolus; sed aliud est esse in lege, aliud sub lege.  Qui est in lege, secundum legem agit; qui est sub lege, secundum legem agitur.  Ille ergo liber est, iste seruus.  Deinde aliud est lex quae scribitur, et imponitur seruienti; aliud lex quae mente conspicitur ab eo qui non indiget litteris.

 

meditabitur die ac nocte: aut sine intermissione intellegendum est, aut die in laetitia, nocte in tribulationibus.  Dicitur enim: abraham diem meum uidit et gauisus est; et de tribulatione dicitur: insuper et usque ad noctem emendauerunt me renes mei.

 

et erit tamquam lignum quod plantatum est secundum decursus aquarum, id est, aut secundum ipsam sapientiam, quae dignata est hominem suscipere ad salutem nostram, ut ipse homo sit lignum plantatum secundum decursus aquarum; potest enim et hoc intellectu accipi, quod in alio psalmo dicitur: fluuius dei repletus est aqua.  Aut secundum spiritum sanctum, secundum quem dicitur: ipse uos baptizabit in spiritu sancto; et illud: qui sitit, ueniat, et bibat; et illud: si scires donum dei, et quis est qui a te aquam petit, petisses ab eo, et daret tibi aquam uiuam, unde qui biberit non sitiet in aeternum, sed efficietur in eo fons aquae salientis in uitam aeternam.  Aut secundum decursus aquarum, secundum populorum peccata, quia et aquae populi interpretantur in apocalypsi; et decursus non absurde intellegitur lapsus, quod pertinet ad delictum.  Lignum ergo illud, id est dominus noster, de aquis decurrentibus, id est populis peccatoribus, trahens eos in uia, in radices disciplinae suae fructum dabit, hoc est, constituet ecclesias; in tempore suo, id est, postquam clarificatus est resurrectione et adscensione in caelum.  Tunc enim spiritu sancto misso apostolis, et eis in fiducia sui confirmatis et directis in populos, fructificauit ecclesias.

 

et folium eius non decidet, id est, uerbum eius non erit irritum.  Quia omnis caro fenum, et claritas hominis ut flos feni; fenum aruit, et flos decidit, uerbum autem domini manet in aeternum.

 

et omnia quaecumque fecerit prosperabuntur, id est, quaecumque illud lignum adtulerit; quae omnia uidelicet accipienda sunt fructus et folia, id est facta et dicta.

 

non sic impii, non sic, sed tamquam puluis quem proicit uentus a facie terrae.  Terra hic accipienda est ipsa stabilitas in deo, secundum quam dicitur: dominus pars hereditatis meae, etenim hereditas mea praeclara est mihi; secundum hanc dicitur: sustine dominum, et obsecra uias eius, et exaltabit te, ut possideas terram; secundum hanc dicitur: beati mites, quia ipsi hereditate possidebunt terram.

 

Similitudo autem hinc ducta est, quia ut haec terra uisibilis exteriorem hominem nutrit et continet, ita illa terra inuisibilis interiorem hominem.  A cuius terrae facie proicit uentus impium, id est superbia, quia inflat.  Quam cauens ille qui inebriabatur ab ubertate domus dei, et torrente uoluptatis eius potabatur, dicit: non ueniat mihi pes superbiae.  Ab hac terra proiecit superbia eum qui dixit: ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis altissimo.  Ab huius terrae facie proiecit etiam eum qui, cum consensisset et gustasset de prohibito ligno, ut esset sicut deus, abscondit se a facie dei.  Hanc terram ad interiorem hominem pertinere, et inde superbia hominem proici, maxime intellegi potest in eo quod scriptum est: quid superbit terra et cinis?

Quoniam in uita sua proiecit intima sua.  Unde enim proiectus est non absurde se dicitur proiecisse. 

 

Ideo non resurgunt impii in iudicio, ideo scilicet, quia tamquam puluis proiciuntur a facie terrae.  Et bene hoc eis dixit auferri quod superbi ambiunt, id est ut iudicent, ut hoc ipsum planius dictum intellegatur sequenti sententia: neque peccatores in consilio iustorum.  Solet enim hoc modo repeti planius quod superius dicitur, ut peccatores intellegantur impii; et quod supra dictum est in iudicio, hic dictum sit in consilio iustorum.  Aut certe si aliud sunt impii, aliud peccatores, ut, quamquam omnis impius peccator sit, non tamen omnis peccator sit impius.

 

impii non resurgunt in iudicio, id est, resurgent quidem, sed non ut iudicentur, quia iam poenis certissimis destinati sunt; peccatores autem non resurgunt in consilio iustorum, id est ut iudicent, sed forte ut iudicentur, ut de his dictum sit: uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit; si cuius opus manserit, mercedem accipiet; si cuius autem opus exustum fuerit, detrimentum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem.

 

quoniam nouit dominus uiam iustorum.  Quemadmodum dicitur: nouit salutem medicina, morbos autem non nouit, et tamen etiam morbi arte medicinae agnoscuntur, sic dici potest, nosse dominum uiam iustorum, uiam uero impiorum non nosse non quia aliquid dominus nescit, et tamen dicit peccatoribus: non noui uos.

 

iter autem impiorum peribit, pro eo positum est, ac si diceretur: iter autem impiorum non nouit dominus.  Sed planius dictum est, ut hoc sit nesciri a domino, quod est perire, et hoc sit sciri a domino, quod est manere, ut ad scientiam dei esse pertineat, ad ignorantiam uero non esse.  Quia dominus dicit: ego sum qui sum; et: qui est, misit me.