Latin 560 Homepage | Texts

Roger Bacon, Opus Maius I.1

Roger Bacon, Opus Maius. John Bridges, ed., London, 1900.

Quatuor vero sunt maxima comprehendendae veritatis offendicula, quae omnem quemcumque sapientem impediunt, et vix aliquem permittunt ad verum titulum sapientiae pervenire: videlicet fragilis et indignae auctoritatis exemplum, consuetudinis diuturnitas, vulgi sensus imperiti, et propriae ignorantiae occultatio cum ostentatione sapientiae apparentis. His omnis homo involvitur, omnis status occupatur. Nam quilibet in singulis artibus vitae et studii et omnis negotii tribus pessimis ad eandem conclusionem utitur argumentis, scilicet, hoc exemplificatum est per maiores, hoc consuetum est, hoc vulgatum est; ergo tenendum. Sed oppositum conclusionis longe melius sequitur ex praemissis, sicut per auctoritatem et experientiam et rationem multipliciter probabo.

Si vero haec tria refellantur aliquando magnifica rationis potentia, quartum semper in promptu est et in ore cuiuslibet, ut quilibet suam ignorantiam excuset; et licet nihil dignum sciat, illud tamen magnificet imprudenter, ut sic saltem suae stultiae infelici solatio veritatem opprimat et elidat. Ex his autem pestibus mortiferis accidunt omnia mala humano generi; nam ignorantur utilissima et maxima et pulcherrima sapientiae documenta, et omnium scientiarum et artium secreta; sed peius est quod homines horum quatuor caligine excaecati non percipiunt suam ignorantiam, sed cum omni cautela palliant et defendunt, quatenus remedium non inveniant; et quod pessimum est, cum sint in tenebris errorum densissimis, aestimant se esse in plena luce veritatis; propter quod verissima reputant esse in fine falsitatis, optima nullius valoris, maxima nec pondus nec pretium obtinere et e contrario falsissima celebrant, pessima laudant, extollunt vilissima, caecutientes, aliud esse omnem sapientiae fulgorem, fastidientes quae magna facilitate possunt adipisci. Et propter stultitiae magnitudinem ponunt summos labores, consumunt tempora multa, magnas expensas effundunt in iis, quae nullius utilitatis vel parvae sunt, nec dignitatis alicuius secundum iudicium sapientis. Et ideo necesse est ut violentia et malitia harum quatuor causarum omnis mali cognoscantur in principio, et reprobentur, et longe a consideratione sapientiae relegentur. Nam ubi haec tria dominantur, nulla ratio movet, nullum ius iudicat, nulla lex ligat, fas locum non habet, naturae dictamen perit, facies rerum mutatur, ordo confunditur, praevalet vitium, virtus extinguitur, falsitas regnat, veritas exsufflatur. Et ideo nihil magis necessarium est considerationi, quam certa damnatio istorum quatuor per sententias sapientum electas, quibus non poterit contradici.

Latin 560 Homepage | Texts