560 Home | Texts

Bedae Venerabilis Epistula ad Egbertum

Venerabilis Bedae opera historica, C. Plummer, ed., (Oxford 1896).

1. Dilectissimo ac reuerentissimo antistiti Ecgberto Beda famulus Christi salutem. Memini te hesterno dixisse anno, cum te cum aliquot diebus legendi gratia in monasterio tuo demorarer, quod hoc etiam anno uelles, cum in eundem deuenires locum, me quoque, ob commune legendi studium, ad tuum accipere colloquium. Quod si ita, Deo uolente, posset impleri, non opus esset tibi haec per litteras scripta dirigere; cum possem liberius ore ad os loquens, quaeque uellem, siue necessaria ducerem, secreta tibi allocutione suggerere. Uerum quia hoc ne fieret, superueniens, ut nosti, corporis mei ualitudo prohibuit; agere tamen quod potui, erga dilectionem tuam fraternae deuotionis intuitu curaui, mittendo uidelicet per litteras quod corporaliter ueniendo per collocutionem nequiueram. Precorque te per Dominum, ne harum apices litterarum arrogantiae supercilium esse suspiceris, sed obsequium potius humilitatis ac pietatis ueraciter esse cognoscas.

2. Exhortor itaque tuam, dilectissime in Christo antistes, sanctitatem, ut gradum sacrosanctum quem tibi Auctor graduum et spiritualium largitor charismatum committere dignatus est, sacrosancta et operatione et doctrina confirmare memineris. Neutra enim haec uirtus sine altera rite potest impleri; si aut is, qui bene uiuit, docendi officium negligit, aut recte docens antistes rectam exercere operationem contemnit. Qui autem utrumque ueraciter agit, profecto talis seruus aduentum Domini sui gratulabundus expectat, sperans se citius auditurum: 'Euge serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui'. Si quis uero, quod absit, gradu episcopatus accepto, nec seipsum a malis actibus bene uiuendo, nec subditam sibi plebem castigando, uel admonendo corrigere curat; quid huic, ueniente Domino hora qua non sperat, euenturum sit, euangelica manifeste sententia declarat, qua dicitur ad inutilem seruum: 'Eicite in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium'.

3. Ante omnia sane tuae sanctae paternitati suadeo, ut ab otiosis te confabulationibus, obtrectationibus, ceterisque linguae indomitae contagiis pontificali dignitate coerceas; diuinis autem eloquiis ac meditationibus scripturarum linguam simul et mentem occupes, et maxime legendis beati Pauli apostoli epistolis ad Timotheum ac Tytum, sed et uerbis sanctissimi papae Gregorii, quibus de uita simul et uitiis rectorum siue in libro Regulae Pastoralis, seu in omeliis euangelii multum curiose disseruit, ut sit sermo tuus semper sapientiae sale conditus, eminentior uulgari locutione, ac diuino auditui dignior elucescat. Sicut enim indecens est, si uasa altaris sacrosancta uulgaribus unquam usibus ac uilibus profanentur officiis, ita peruersum omnimodis ac miserum est, si is qui ad consecranda in altari dominica sacramenta ordinatus est, nunc quidem eisdem conficiendis sacramentis Domino famulaturus assistat, nunc egressus ecclesiam ipso ore, eisque manibus, quibus paulo ante sacra tractauerat, repente friuola loqui uel agere Dominum offensurus incipiat.

4. Ad custodiendam uero linguae uel operis munditiam, cum lectione diuina, etiam societas eorum qui Christo fideli deuotione famulentur, plurimum iuuat. Ut si quando uel lingua lasciuire, uel operatio praua mihi subrepere caeperit, mox sociorum fidelium manu ne cadere ualeam sustenter. Quod cum omnibus Dei famulis sibimet ita prospicere utillimum sit, quanto magis illi gradui, qui non suimet tantummodo curam agere, sed etiam erga commissam sibi ecclesiam necesse habet studium salutis impendere? iuxta illum qui dicit, 'praeter ea quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.


560 Home | Texts