560 Home | Texts

Caedmon, from the Historia Ecclesiastica of Bede

Beda Venerabilis Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, Liber 4, Capitulum 22. A. Crépin, M. Lapidge, P. Monat, Ph. Robin, eds. Sources Chrétiennes, vol. 490. Paris: Cerf, 2005.

XXII. <Quod in monasterio eius fuerit frater, cui donum canendi sit diuinitus concessum>.

1. In huius monasterio abbatissae fuit frater quidam diuina gratia specialiter insignis, quia carmina religioni et pietati apta facere solebat, ita ut, quicquid ex diuinis litteris per interpretes disceret, hoc ipse post pusillum uerbis poeticis maxima suauitate et compunctione compositis in sua, id est Anglorum, lingua proferret. Cuius carminibus multorum saepe animi ad contemtum saeculi et appetitum sunt uitae caelestis accensi. Et quidem et alii post illum in gente Anglorum religiosa poemata facere temtabant, sed nullus eum aequiperare potuit. Namque ipse non ab hominibus neque per hominem institutus canendi artem didicit, sed diuinitus adiutus gratis canendi donum accepit. Vnde nil umquam friuoli et superuacui poematis facere potuit, sed ea tantummodo, quae ad religionem pertinent, religiosam eius linguam decebant. Siquidem in habitu saeculari usque ad tempora prouectioris aetatis constitutus, nil carminum aliquando didicerat. Vnde nonnumquam in conuiuio, cum esset laetitiae causa decretum ut omnes per ordinem cantare deberent, ille ubi appropinquare sibi citharam cernebat, surgebat a media caena et egressus ad suam domum repedabat.

2. Quod dum tempore quodam faceret, et relicta domu conuiuii egressus esset ad stabula iumentorum, quorum ei custodia nocte illa erat delegata, ibique hora competenti membra dedisset sopori, asstitit ei quidam per somnium, eumque salutans ac suo appellans nomine, "Caedmon, inquit, canta mihi aliquid". At ille respondens, "Nescio, inquit, cantare; nam et ideo de conuiuio egressus huc secessi, quia cantare non poteram". Rursum ille qui cum eo loquebatur: "At tamen, ait, mihi cantare habes". "Quid, inquit, debeo cantare?" Et ille: "Canta, inquit, principium creaturarum". Quo accepto responso, statim ipse coepit cantare in laudem Dei conditoris uersus quos numquam audierat, quorum iste est sensus: "Nunc laudare debemus auctorem regni caelestis, potentiam creatoris et consilium illius, facta patris gloriae: quomodo ille, cum sit aeternus Deus, omnium miraculorum auctor extitit, qui primo filiis hominum caelum pro culmine tecti, dehinc terram custos humani generis omnipotens creauit". Hic est sensus, non autem ordo ipse uerborum, quae dormiens ille canebat; neque enim possunt carmina, quamuis optime composita, ex alia in aliam linguam ad uerbum sine detrimento sui decoris ac dignitatis transferri. Exsurgens autem a somno, cuncta quae dormiens cantauerat memoriter retinuit et eis mox plura in eundem modum uerba Deo digni carminis adiunxit.

3. Veniensque mane ad uilicum, qui sibi praeerat, quid doni percepisset indicauit, atque ad abbatissam perductus iussus est, multis doctioribus uiris praesentibus, indicare somnium et dicere carmen, ut uniuersorum iudicio quid uel unde esset quod referebat probaretur. Visumque est omnibus caelestem ei a Domino concessam esse gratiam, exponebantque illi quendam sacrae historiae siue doctrinae sermonem, praecipientes eum, si posset, hunc in modulationem carminis transferre. At ille suscepto negotio abiit, et mane rediens optimo carmine quod iubebatur compositum reddidit. Vnde mox abbatissa amplexata gratiam Dei in uiro, saecularem illum habitum relinquere et monachicum suscipere propositum docuit; susceptumque in monasterium cum omnibus suis fratrum cohorti associauit, iussitque illum seriem sacrae historiae doceri.

4. At ipse cuncta, quae audiendo discere poterat, rememorando se cum et quasi mundum animal ruminando, in carmen dulcissimum conuertebat, suauiusque resonando doctores suos uicissim auditores sui faciebat. Canebat autem de creatione mundi et origine humani generis et tota Genesis historia, de egressu Israel ex Aegypto et ingressu in terram repromissionis, de aliis plurimis sacrae scripturae historiis, de incarnatione dominica, passione, resurrectione et ascensione in caelum, de spiritus sancti aduentu et apostolorum doctrina: item de terrore futuri iudicii et horrore poenae gehennalis ac dulcedine regni caelestis multa carmina faciebat. Sed et alia perplura de beneficiis et iudiciis diuinis, in quibus cunctis homines ab amore scelerum abstrahere, ad dilectionem uero et sollertiam bonae actionis excitare curabat. Erat enim uir multum religiosus et regularibus disciplinis humiliter subditus; aduersum uero illos, qui aliter facere uolebant, zelo magni feruoris accensus, unde et pulchro uitam suam fine conclusit.

5. Nam propinquante hora sui decessus, XIIII diebus praeueniente corporea infirmitate pressus est, adeo tamen moderate, ut et loqui toto eo tempore posset et ingredi. Erat autem in proximo casa, in qua infirmiores et qui prope morituri esse uidebantur induci solebant. Rogauit ergo ministrum suum uespere incumbente, nocte qua de saeculo erat exiturus, ut in ea sibi locum quiescendi praepararet; qui miratus cur hoc rogaret, qui nequaquam adhuc moriturus esse uidebatur, fecit tamen quod dixerat. Cumque ibidem positi uicissim aliqua gaudente animo una cum eis, qui ibidem antea inerant, loquerentur ac iocarentur, et iam mediae noctis tempus esset transcensum, interrogauit si eucharistiam intus haberent. Respondebant: "Quid opus est eucharistia? Neque enim mori adhuc habes, qui tam hilariter nobis cum uelut sospes loqueris". Rursus ille, "Et tamen, ait, adferte mihi eucharistiam". Qua accepta in manu interrogauit, si omnes placidum erga se animum et sine querela controuersiae ac rancoris haberent. Respondebant omnes placidissimam se mentem ad illum et ab omni ira remotam habere, eumque uicissim rogabant placidam erga ipsos mentem habere. Qui confestim respondit: "Placidam ego mentem, filioli, erga omnes Dei famulos gero".

6. Sicque se caelesti muniens uiatico, uitae alterius ingressui parauit. Et interrogauit, quam prope esset hora, qua fratres ad dicendas Domino laudes nocturnas excitari deberent. Respondebant: "Non longe est". At ille: "Bene; ergo exspectemus horam illam". Et signans se signo sanctae crucis reclinauit caput ad ceruical, modicumque obdormiens ita cum silentio uitam finiuit. Sicque factum est ut, quomodo simplici ac pura mente tranquillaque deuotione Domino seruierat, ita etiam tranquilla morte mundum relinquens ad eius uisionem ueniret, illaque lingua, quae tot salutaria uerba in laudem conditoris composuerat, ultima quoque uerba in laudem ipsius, signando sese et spiritum suum in manus eius commendando, clauderet; qui etiam praescius sui obitus extitisse ex his quae narrauimus uidetur.


560 Home | Texts