560 Home | Texts

Bede: Pope Gregory I Conceives Idea of Mission to Britain.

Beda Uenerabilis, Historia ecclesiastica gentis Anglorum. Liber 2, Capitulum 1. A. Crépin, M. Lapidge, P. Monat, Ph. Robin, eds. Sources Chrétiennes, vol. 489. Paris: Cerf, 2005.

Nec silentio praetereunda opinio, quae de beato Gregorio traditione maiorum ad nos usque perlata est, qua uidelicet ex causa ammonitus tam sedulam erga salutem nostrae gentis curam gesserit. Dicunt quia die quadam, cum aduenientibus nuper mercatoribus multa uenalia in forum fuissent collata, multi ad emendum confluxissent, et ipsum Gregorium inter alios aduenisse, ac uidisse inter alia pueros uenales positos candidi corporis ac uenusti uultus, capillorum quoque forma egregia. Quos cum aspiceret, interrogauit, ut aiunt, de qua regione uel terra essent allati, dictumque est quia de Brittania insula, cuius incolae talis essent aspectus. Rursus interrogauit utrum idem insulani Christiani, an paganis adhuc erroribus essent implicati. Dictum est quod essent pagani. At ille, intimo ex corde longa trahens suspiria, "Heu, pro dolor, inquit, quod tam lucidi uultus homines tenebrarum auctor possidet, tantaque gratia frontispicii mentem ab interna gratia uacuam gestat!" Rursus ergo interrogauit, quod esset uocabulum gentis illius. Responsum est quod Angli uocarentur. At ille: "Bene, inquit, nam et angelicam habent faciem, et tales angelorum in caelis decet esse coheredes. Quod habet nomen ipsa prouincia, de qua isti sunt allati?" Responsum est quia Deiri uocarentur idem prouinciales. At ille: "Bene, inquit, Deiri, de ira eruti et ad misericordiam Christi uocati. Rex prouinciae illius quomodo appellatur?" Responsum est quod Aelle diceretur. At ille alludens ad nomen ait: "Alleluia, laudem Dei creatoris illis in partibus oportet cantari."


560 Home | Texts