Latin 560 Homepage | Texts

Bedae Venerabilis Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum

Bede's Ecclesiastical History of the English People, Bertram Colgrave and R.A.B. Mynors, eds. (Oxford 1969).

Anno autem sequente uenit in prouinciam quidam sicarius uocabulo Eumer, missus a rege Occidentalium Saxonum nomine Cuichelmo, sperans se regem Eduinum regno simul et uita priuaturum; qui habebat sicam bicipitem toxicatam, ut si ferri uulnus minus ad mortem regis sufficeret, peste iuuaretur ueneni. Peruenit autem ad regem primo die paschae iuxta amnem Deruuentionem, ubi tunc erat uilla regalis, intrauitque quasi nuntium domini sui referens; et cum simulatam legationem ore astuto uolueret, exsurrexit repente et euaginata sub ueste sica impetum fecit in regem. Quod cum uideret Lilla minister regi amicissimus, non habens scutum ad manum quo regem a nece defenderet, mox interposuit corpus suum ante ictum pungentis; sed tanta ui hostis ferrum infixit, ut per corpus militis occisi etiam regem uulneraret. Qui cum mox undique gladiis inpeteretur, in ipso tumultu etiam alium de militibus, cui nomen Fordheri, sica nefanda peremit.


Notes and Study Questions:

1. sicarius and sica. Bede describes the m.o. of New Testament sicarii in his commentary on the Book of Acts. In the manner of medieval commentaries on the Bible, Bede's comments are preceded by the lemma (plural: lemmata), that is, the citation from the source.

Quatuor millia virorum sicariorum. Non est de hoc numero satellitum inter tribunum qui haec locutus est, et Josephum qui de Aegyptio scripsit, habenda controversia. Potuit enim fieri ut primo cum paucis, iisdemque clam tyrannidem agentibus adveniens, plures sibi postea publica fraude conjunxerit. Legitur autem tempore Felicis hoc genus surrexisse latronum, qui non locorum vel temporum abdita captantes; sed sicas, id est, breves manu gladios gestantes, in ipsa luce diei populo permisti, caeco adhaerentes vulnere cruentabant, ut querelam mors praeveniret, et percussor lateret. Et si qui commotus fuisset quod in medio urbis talia gererentur, et hic peribat. Ita periculi metu, vel dissimulatione facinoris, sicarius non deprehendebatur.

Beda, Expositio super Acta Apostolorum, caput xxi

2. Deruuentionem. See J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus.

3. uolueret. Cf. "longissima est complexio verborum, quae volvi uno spiritu potest" (Cicero, De Oratore, 3, 47, 182).

4. How careful is Bede to avoid the tedium caused by repeating words for the same thing or act? How many words for 'kill' does Bede use in this brief passage? How many words for 'knives' and 'swords'? In how many ways does Bede give the three personal names that occur here?

5. How many words cannot be found in the dictionaries of Classical Latin?

 

Latin 560 Homepage | Texts