Latin 560 Homepage | Texts

Apologia ad Guillelmum Abbatem
Bernard of Clairvaux

Jean Leclercq, C.H. Talbot, and H.M. Rochais, eds. Rome : Editiones Cistercienses, 1957-.
Call number: BX890.B48 A2x 1957

XII.28. Sed haec parva sunt; veniam ad maiora, sed ideo visa minora, quia usitatiora. Omitto oratoriorum immensas altitudines, immoderatas longitudines, supervacuas latitudines, sumptuosas depolitiones, curiosas depictiones, quae dum in se orantium retorquent aspectum, impediunt et affectum, et mihi quodammodo repraesentant antiquum ritum Iudaeorum. Sed esto, fiant haec ad honorem Dei. Illud autem interrogo monachus monachos, quod in gentilibus gentilis arguebat: "Dicite," ait ille, "pontifices, in sancto quid facit aurum?"

Ego autem dico: "Dicite pauperes," -- non enim attendo versum, sed sensum -- , "dicite," inquam, "pauperes, si tamen pauperes, in sancto quid facit aurum?" Et quidem alia causa est episcoporum, alia monachorum. Scimus namque quod illi, sapientibus et insipientibus debitores cum sint, carnalis populi devotionem, quia spiritualibus non possunt, corporalibus excitant ornamentis. Nos vero qui iam de populo exivimus, qui mundi quaeque pretiosa ac speciosa pro Christo reliquimus, qui omnia pulchre lucentia, canore mulcentia, suave olentia, dulce sapientia, tactu placentia, cuncta denique oblectamenta corporea arbitrati sumus ut stercora, ut Christum lucrifaciamus, quorum, quaeso, in his devotionem excitare intendimus? Quem, inquam, ex his fructum requirimus: stultorum admirationem, an simplicium oblationem? An quoniam commixti sumus inter gentes, forte didicimus opera eorum, et servimus adhuc sculptilibus eorum?

Et ut aperte loquar, an hoc totum facit avaritia, quae est idolorum servitus, et non requirimus fructum, sed datum? Si quaeris: "Quomodo?" "Miro," inquam, "modo." Tali quadam arte spargitur aes, ut multiplicetur. Expenditur ut augeatur, et effusio copiam parit. Ipso quippe visu sumptuosarum, sed mirandarum vanitatum, accenduntur homines magis ad offerendum quam ad orandum. Sic opes opibus hauriuntur, sic pecunia pecuniam trahit, quia nescio quo pacto, ubi amplius divitiarum cernitur, ibi offertur libentius. Auro tectis reliquiis signantur oculi, et loculi aperiuntur. Ostenditur pulcherrima forma Sancti vel Sanctae alicuius, et eo creditur sanctior, quo coloratior. Currunt homines ad osculandum, invitantur ad donandum, et magis mirantur pulchra, quam venerantur sacra. Ponuntur dehinc in ecclesia gemmatae, non coronae, sed rotae, circumsaeptae lampadibus, sed non minus fulgentes insertis lapidibus. Cernimus et pro candelabris arbores quasdam erectas, multo aeris pondere, miro artificis opere fabricatas, nec magis coruscantes superpositis lucernis, quam suis gemmis.

Quid, putas, in his omnibus quaeritur? Paenitentium compunctio, an intuentium admiratio? O vanitas vanitatum, sed non vanior quam insanior! Fulget ecclesia parietibus, et in pauperibus eget. Suos lapides induit auro, et suos filios nudos deserit. De sumptibus egenorum servitur oculis divitum. Inveniunt curiosi quo delectentur, et non inveniunt miseri quo sustententur. Ut quid saltem Sanctorum imagines non reveremur, quibus utique ipsum, quod pedibus conculcatur, scatet pavimentum? Saepe spuitur in ore Angeli, saepe alicuius Sanctorum facies calcibus tunditur transeuntium. Et si non sacris imaginibus, cur vel non parcitur pulchris coloribus? Cur decoras quod mox foedandum est? Cur depingis quod necesse est conculcari? Quid ibi valent venustae formae, ubi pulvere maculantur assiduo? Denique quid haec ad pauperes, ad monachos, ad spirituales viros? Nisi forte et hic adversus memoratum iam Poetae versiculum propheticus ille respondeatur: "Domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae." Assentio: patiamur et haec fieri in ecclesia, quia etsi noxia sunt vanis et avaris, non tamen simplicibus et devotis.

29. Ceterum in claustris, coram legentibus fratribus, quid facit illa ridicula monstruositas, mira quaedam deformis formositas ac formosa deformitas? Quid ibi immundae simiae? Quid feri leones? Quid monstruosi centauri? Quid semihomines? Quid maculosae tigrides? Quid milites pugnantes? Quid venatores tubicinantes? Videas sub uno capite multa corpora, et rursus in uno corpore capita multa. Cernitur hinc in quadrupede cauda serpentis, illinc in pisce caput quadrupedis. Ibi bestia praefert equum, capram trahens retro dimidiam; hic cornutum animal equum gestat posterius. Tam multa denique, tamque mira diversarum formarum apparet ubique varietas, ut magis legere libeat in marmoribus, quam in codicibus, totumque diem occupare singula ista mirando, quam in lege Dei meditando. Proh Deo! si non pudet ineptiarum, cur vel non piget expensarum?

30. Multa quidem et alia suggerebat addenda larga materia; sed avellit me et propria satis anxia occupatio, et tua, frater Ogere, nimis festina discessio, qui videlicet nec morari diutius acquiescis, nec abire tamen vis absque recenti opusculo. Facio itaque quod vis: et te dimitto, et sermonem brevio, praesertim quia utiliora sunt pauca in pace, quam multa cum scandalo. Et utinam haec pauca scripserim sine scandalo! Enimvero vitia carpens, scio me offendere vitiosos. Potest tamen fieri, volente Deo, aliquibus quos me timeo exasperasse, potius placiturum esse, sed si desinant esse vitiosi: si videlicet et districtiores desinant esse detractors, et remissiores amputent superfluitates; si sic quisque bonum teneat quod tenet, ut alium aliud tenentem non iudicet; si qui accepit iam esse bonus, non invideat melioribus, et qui sibi videtur agere melius, bonum non spernat alterius; si qui districtius vivere possunt, eos qui non possunt sic mirentur, ut temere non imitentur. Sicut enim non licet his, qui maius aliquid forte voverunt, ad id quod minus est descendere, ne apostatentur, sic non omnibus expedit de bonis minoribus ad maiora transire, ne praecipitentur.


Notes and Study Questions

Bernard, a Cistercian abbot, replies to William of St. Thierry, who desires to institute reforms within Benedictine monasticism. In the chapter preceding this selection, Bernard had described how the excesses of abbots in food, drink, dress, and public appearance, undermined their authority to correct the monks under their direction.

1. "Omitto oratorium immensas..." is an example of the rhetorical figure known as "praeteritio," in which a writer raises a suspicion by saying he or she intends to pass over ("praetereo") the issue. How many items does Bernard include in this instance of "praeteritio?"

2. Identify 'Esto'. What is the status of the word?

3. "Dicite pontifices, in sancto quid facit aurum?" What is the source of this line? When you find out, look up the author's work in Texts and Transmission: A Survey of the Latin Classics, edited by L.D. Reynolds. How many manuscripts of this text are known to have existed by the time of Bernard?

Compare Lactantius, De origine erroris, Book 2, Chapter 4 "De simulacris, ornamentisque templorum, et eorum contemptu, etiam ab ipsis gentilibus":

Non placebat Persio, quod aurea vasa templis inferantur, supervacuum putanti esse inter religiones, quod non sanctitatis, sed avaritiae sit instrumentum.
4. "...lucentia, ...mulcentia, ...olentia ...." The rhetorical device is known as "homoeoteleuton". What are the features of the device? How many other instances can you find in the passage? Where does one find this device in use today?

5. "Et ut aperte loquar" How 'aperte' has Bernard been speaking before now?

6. fructum . . . datum. Cf. Epist. Pauli ad Philippenses 4, esp. 15-18:

Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. Non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. Habeo autem omnia, et abundo, . . .
 

Latin 560 Homepage | Texts