560 Home | Texts

Bernard, Sermo 57 super Canticum Canticorum

S. Bernardus, Sermones super Canticum Canticorum. 36-86. J. Leclerq, C.H. Talbot, H.M. Rochais, eds. Opera, vol. II. Rome: Editiones Cistercienses, 1958.

I. 1. ET DILECTUS MEUS LOQUITUR MIHI. Videte processus gratiae, et dignationis divinae advertite gradus. Attendite sponsae devotionem atque sollertiam, quam vigili utique oculo sponsi observat adventum, et deinceps ipsius omnia intuetur. Venit ille, accelerat, appropiat, adest, respicit, alloquitur, et nihil horum momentorum sponsae industriam effugit anticipat ve notitiam. Venit in angelis, accelerat in Patriarchis, appropiat in Prophetis, adest in carne, respicit in miraculis, alloquitur in Apostolis Vel sic: venit affectu et studio miserendi, accelerat subveniendi zelo, appropiat humiliando semetipsum, adest praesentibus, prospicit in futuros, loquitur docens et suadens de regno Dei. Sic ergo est adventus Sponsi. Benedictiones et divitiae salutis cum eo, et universa quae de ipso sunt, affluunt deliciis, redundantia certe iucundis ac salutaribus sacramentis. Porro quae amat, vigilat et observat. Et beata, quam Dominus invenerit vigilantem. Non transibit illam, nec praeteribit ab ea, sed stabit et loquetur ei, loqueturque amatoria: loquetur siquidem ut dilectus.

2. Neque enim de illis est, qui a Domino merito arguuntur, quod faciem caeli diiudicare nossent, tempus vero adventus eius minime cognovissent Haec namque tam sollers et prudens, ac bene vigilans, et venientem a longe prospexit, et salientem pro festinatione advertit, et transilientem superbos, ut humili sibi per humilitatem propinquaret, vigilantissime observavit; et demum, cum iam staret, et occultaret se post parietem, nihilominus praesentem agnovit, sed respicientem per fenestras cancellosque persensit; et nunc, pro remuneratione tantae devotionis et religiosae sollicitudinis, loquentem audit Sane enim si respexisset, et minime locutus fuisset, suspectus poterat esse ille respectus, ne forte magis indignationis foret quam dilectionis. Denique respexit Petrum, et non fecit ei verbum; et fortassis ideo flevit ille, quod tacuit, cum respexit. Haec autem, quoniam post aspectum meruit et affatum, non modo non flet, sed et gloriatur prae laetitia clamans: ET DILECTUS MEUS LOQUITUR MIHI. Vides intuitum Domini, cum in se semper maneat idem, non tamen eiusdem semper efficaciae esse, sed conformari meritis singulorum quos respicit, et aliis quidem incutere metum, aliis vero magis consolationem et securitatem afferre Denique RESPICIT TERRAM ET FACIT EAM TREMERE, cum e regione respexerit Mariam et infuderit gratiam. RESPEXIT, ait, HUMILITATEM ANCILLAE SUAE, ET ECCE EX HOC BEATAM ME DICENT OMNES GENERATIONES. Non sunt haec verba plorantis aut trepidantis, sed gaudentis. Respexit similiter hoc loco sponsam, et nec tremuit illa, nec flevit ad instar Petri, quia non sapiebat terram, sicut ille; dedit vero laetitiam in corde eius, affatu testificans, quo eam affectu respexerit.

3. Denique verba quae loquitur audi, quam non indignantis sint, sed amantis.

II. Sequitur: SURGE, PROPERA, AMICA MEA, COLUMBA MEA, FORMOSA MEA. Felix conscientia, quae de se ista meretur audire! Quis putas in nobis est adeo vigilans et observans tempus visitationis suae, sponsumque adventantem ita per singula eius momenta diligenter explorans, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiat ei? Non enim sic ista de Ecclesia referuntur, ut non singuli nos, qui simul Ecclesia sumus, participare his eius benedictionibus debeamus. Etenim in hoc generaliter omnes atque indifferenter vocati sumus, ut benedictiones hereditate possideamus. Unde et audebat dicere ad Dominum quidam: HEREDITATE ACQUISIVI TESTIMONIA TUA IN AETERNUM, QUIA EXSULTATIO CORDIS MEI SUNT: illa puto hereditate, qua se esse praesumebat filium Patris sui, qui est in caelis Porro si filium, et heredem: heredem Dei, coheredem Christi Magnam vero rem gloriatur se acquisisse hereditate ista, testimonia Domini. Utinam ego de me vel unum meruerim tenere testimonium Domini, quia is non in uno, sed in multis exsultat testimoniis! Denique ait iterum: IN VIA TESTIMONIORUM TUORUM DELECTATUS SUM, SICUT IN OMNIBUS DIVITIIS. Et revera quid divitiae salutis, quid deliciae cordis, quid animae vera et cauta securitas, nisi Domini attestationes? NON ENIM, inquit, QUI SEIPSUM COMMENDAT, ILLE PROBATUS EST, SED QUEM DEUS COMMENDAT.

4. Ut quid nos hactenus adhuc fraudamur commendationibus seu attestationibus his divinis, et paterna hereditate privamur? Quasi minime et nos voluntarie genuerit verbo veritatis, sic in nullo nos meminimus ab illo taliter commendatos, nec ulla de nobis assecutos testimonia eius. Ubi est quod Apostolus dicit, quia IPSE SPIRITUS DEI TESTIMONIUM PERHIBET SPIRITUI NOSTRO, QUOD FILII DEI SUMUS? Quomodo filii, si expertes hereditatis? Arguit nos pro certo negligentiae et incuriae ipsa inopia nostra. Nam si quis nostrum integre et perfecte, iuxta verbum Sapientis, COR SUUM TRADAT AD VIGILANDUM DILUCULO AD DOMINUM QUI FECIT ILLUM, ET IN CONSPECTU ALTISSIMI DEPRECETUR, simulque votis omnibus studeat, secundum Isaiam Prophetam, parare vias Domini, rectas facere semitas Dei sui, cui cum Propheta sit dicere: OCULI MEI SEMPER AD DOMINUM, et quia PROVIDEBAM DOMINUM IN CONSPECTU MEO SEMPER, nonne HIC ACCIPIET BENEDICTIONEM A DOMINO, ET MISERICORDIAM A DEO SALUTARI SUO? Visitabitur profecto frequenter, nec umquam ignorabit tempus visitationis suae, quantumlibet is qui in spiritu visitat, clandestinus veniat et furtivus, utpote verecundus amator Adhuc ergo longe agentem bene vigilans anima sobria mente prospiciet, et deinceps universa comperiet, quae in dilecti adventu sponsam tam sollerter quam signanter advertisse monstravimus, quia ipse ait: QUI MANE VIGILAVERINT AD ME, INVENIENT ME. Nam et desiderium festinantis agnoscet, et quando prope, et quando praesto iam erit, continuo sentiet; sed et respicientis se oculum, quasi solis radium per fenestras et rimas parietis subeuntem, beato oculo cernet; et demum audiet voces exsultationis et amoris, appellata AMICA, COLUMBA, FORMOSA.

III. 5. QUIS SAPIENS ET INTELLIGET HAEC, ita ut ea etiam digne ab invicem distinguere et designare singula queat, ac diffinire ad intelligentiam aliorum? Si a me illud speratur, ego ea mallem ab experto audire, et qui assuetus sit et exercitatus in talibus. At quoniam quisque huiusmodi est, verecunde magis silentio abscondere eligit quod silentio percipit, et servare secretum sibi, id sibi tutius arbitratur, dico ego, cui ex officio loqui est, nec tacere licet, quidquid illud est quod de huiusmodi vel proprio, vel alieno teneo experimento, et quod facile experiri plures queunt, sane altiora relinquens apprehendere illa valentibus. Si igitur admonitus fuero, vel foris ab homine, vel intus a Spiritu, de tuenda iustitia et servanda aequitate, istiusmodi salutaris suasio erit mihi profecto praenuntia imminentis adventus Sponsi, et praeparatio quaedam ad digne suscipiendum supernum visitatorem, Propheta id mihi indicante, dicendo quia IUSTITIA ANTE EUM AMBULABIT; et item loquitur Deo sic: IUSTITIA ET IUDICIUM, inquit, PRAEPARATIO SEDIS TUAE. Nihilominus vero spes eadem arridebit, si sermo insonuerit de humilitate vel patientia, seu etiam de fraterna dilectione et oboedientia deferenda praelatis, maxime autem de sectanda sanctimonia et pace, et cordis puritate quaerenda, quoniam quidem secundum Scripturas et DOMUM DOMINI DECET SANCTITUDO, et FACTUS EST IN PACE LOCUS EIUS, et MUNDI CORDE DEUM VIDEBUNT. Quidquid itaque sive de his, sive de aliis quibuslibet virtutibus suggestum animo fuerit, significatio, ut dixi, erit mihi, visitationem Domini virtutum imminere animae meae.

6. Sed et si corripuerit me iustus in misericordia et increpaverit me, idipsum sentiam, sciens quia aemulatio iusti et benevolentia iter faciunt ei qui ascendit super occasum. Bonus occasus, cum ad correptionem iusti stat homo, et corruit vitium, et Dominus ascendit super illud, conculcans hoc pedibus, et conterens ne resurgat. Non ergo contemnenda increpatio iusti, quae ruina peccati, cordis sanitas est, necnon et Dei via ad animam Sed nec ullus omnino sermo, qui aedificet ad pietatem, ad virtutes, ad mores optimos, negligenter est audiendus, quoniam et illic iter quo ostenditur salutare Dei. Quod si sermo gratus venit et placitus, quatenus pulso fastidio cum desiderio audiatur, iam non modo venire sponsus, sed accelerare, id est in desiderio venire, credendus est. Illius namque desiderium, tuum creat; et quod tu eius properas sermonem admittere, inde est quod ipse festinat intrare: non enim nos eum, sed IPSE, inquit, PRIOR DILEXIT NOS. Iam si etiam ignitum eloquium sentis, atque ex eo conscientiam uri in recordatione peccati, recordare tunc de quo Scriptura dicit, quia IGNIS ANTE IPSUM PRAECEDET, et ipsum prope esse non dubites. Denique IUXTA EST DOMINUS HIS QUI TRIBULATO SUNT CORDE

7. Si vero non solum compungeris in sermone illo, sed et converteris totus ad Dominum, iurans et statuens custodire iudicia iustitiae eius, etiam adesse ipsum iam noveris, praesertim si te inardescere sentias amore eius. Etenim utrumque de illo legis, et ignem videlicet ante ipsum praecedere, et ipsum nihilominus ignem esse. Moyses siquidem de illo dicit, quia IGNIS CONSUMENS EST. Differunt autem, quod is qui praemittitur ignis ardorem habet, sed non amorem: coquens, sed non excoquens, movens nec promovens. Tantum ad excitandum praemittitur et praeparandum, simulque ad commonendum, quid ex te sis, quo dulcius sapiat postmodum quod ex Deo mox eris. At vero ignis qui Deus est consumit quidem, sed non affligit, ardet suaviter, desolatur feliciter. Est enim vere carbo desolatorius, sed qui sic in vitia exerceat vim ignis, ut in anima vicem exhibeat unctionis. Ergo in virtute qua immutaris, et in amore quo inflammaris, Dominum praesentem intellige. Nam DEXTERA DOMINI FECIT VIRTUTEM. Non autem sit HAEC MUTATIO DEXTERAE EXCELSI, nisi in fervore spiritus et in caritate non ficta, ita ut dicat qui huiusmodi est: CONCALUIT COR MEUM INTRA ME, ET IN MEDITATIONE MEA EXARDESCET IGNIS.

8. Porro hoc igne consumpta omni labe peccati et rubigine vitiorum, si, iam emundata ac serenata conscientia, sequatur subita quaedam atque insolita latitudo mentis, et infusio luminis illuminantis intellectum vel ad scientiam Scripturarum, vel ad mysteriorum notitiam, quorum alterum propter nos oblectandos, alterum propter aedificandos proximos reor dari, oculus absque dubio respicientis est iste, educens quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem, iuxta illud Prophetae Isaiae: ORIETUR, inquit, TAMQUAM SOL LUX TUA etc. Sed sane non per ostia aperta, sed per angusta foramina is tantae claritatis radius se infundet, stante adhuc dumtaxat hoc ruinoso pariete corporis Erras, si aliter speras, ad quantamcumque cordis proficias puritatem, cum ille praecipuus contemplator dicat: VIDEMUS NUNC PER SPECULUM ET IN AENIGMATE, TUNC AUTEM FACIE AD FACIEM.

9. Post hunc tantae dignationis ac miserationis respectum, sequitur vox blande et leniter divinam insinuans voluntatem; quod non est aliud quam ipse amor, qui otiosus esse non potest, de his quae Dei sunt sollicitans et suadens. Denique audit sponsa ut surgat et properet, haud dubium quin ad animarum lucra.

IV. Hoc siquidem vera et casta contemplatio habet, ut mentem, quam divino igne vehementer succenderit, tanto interdum repleat zelo et desiderio acquirendi Deo qui eum similiter diligant, ut otium contemplationis pro studio praedicationis libentissime intermittat; et rursum potita votis, aliquatenus in hac parte tanto ardentius redeat in idipsum, quanto se fructuosius intermisisse meminerit; et item sumpto contemplationis gusto, valentius ad conquirenda lucra solita alacritate recurrat. Ceterum inter has vicissitudines plerumque mens fluctuat, metuens et vehementer exaestuans, ne forte alteri horum, dum suis affectionibus hinc inde distrahitur, plus iusto inhaereat, et sic in utrolibet vel ad modicum a divina deviet voluntate. Et fortasse tale aliquid sanctus Iob patiebatur, cum diceret: SI DORMIERO, DICO: QUANDO CONSURGAM? ET RURSUM EXSPECTABO VESPERAM; hoc est: Et quietus, neglecti operis, et occupatus, perturbatae nihilominus quietis me arguo Vides virum sanctum inter fructum operis et somnum contemplationis graviter aestuare: et in bonis licet semper versantem, semper tamen quasi de malis paenitentiam agere, et Dei cum gemitu momentis singulis inquirere voluntatem. Unicum quippe in huiusmodi remedium seu refugium, oratio est et frequens gemitus ad Deum, ut quid, quando et quatenus nos facere velit, assidue nobis demonstrare dignetur. Habes, ut ego opinor, tria haec, id est praedicationem, orationem, contemplationem, in tribus commendata et designata vocabulis. Etenim merito AMICA dicitur, quae sponsi lucra studiose ac fideliter praedicando, consulendo, ministrando conquirit Merito COLUMBA, quae nihilominus pro suis delictis in oratione gemens et supplicans, divinam sibi non cessat conciliare misericordiam. Merito quoque FORMOSA, quae caelesti desiderio fulgens, supernae contemplationis decorem se induit, horis dumtaxat, quibus commode et opportune id potest.

10. Sed et illud vide, si valeat coaptari huic triplici unius animae bono, de tribus videlicet personis illis in domo una commanentibus, amicis utique Salvatoris et admodum familiaribus ei. Martham loquor ministrantem, et Mariam vacantem, et Lazarum quasi gementem sub lapide, et resurrectionis gratiam flagitantem. Haec dicta sunt pro eo quod sponsa describitur adeo sollers et pervigil in observando semitas sponsi, ut minime eam latere possit quando et in quanta festinatione ad se veniat, sed et quando longe, et quando prope, et quando praesens sit, nulla subitatione praeoccupari valeat ut ignoret, et quia perinde meruerit non solum respici misericorditer, sed et dignanter laetificari amoris vocibus, et gaudere gaudio propter vocem sponsi.

11. Nos quoque ad haec, quamvis audacter, adiecimus, quod quaevis etiam de nobis anima, si similiter vigilet, similiter et salutabitur ut amica, consolabitur ut columba, amplexabitur ut formosa. Perfectus omnis reputabitur, in cuius anima tria haec congruenter atque opportune concurrere videbuntur, ut et gemere pro se, et exsultare in Deo noverit, simul et proximorum utilitatibus potens sit subvenire: placens Deo, cautus sibi, utilis suis. Sed ad haec quis idoneus? Utinam ipsa in universis nobis, etsi non tota in singulis, saltem singula in diversis, sicut hodie haberi videntur, longis reserventur temporibus! Habemus siquidem Martham, tamquam Salvatoris amicam, in his qui exteriora fideliter administrant Habemus et Lazarum, tamquam columbam gementem: novitios utique, qui nuper peccatis mortui, pro recentibus adhuc plagis laborant in gemitu suo sub timore iudicii, et sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum nemo est memor amplius, sic se non putant reputari, donec ad Christi iussionem sublato pondere timoris, tamquam prementis lapidis mole, respirare in spem veniae possint. Habemus quoque Mariam contemplantem in illis, qui processu longioris temporis, cooperante gratia Dei, in aliquid melius et laetius proficere potuerunt, quando iam de indulgentia praesumentes, non tam versare intra se solliciti sunt tristem imaginem peccatorum, quam certe in lege Dei meditari die ac nocte insatiabiliter delectantur, interdum etiam revelata facie gloriam Sponsi cum ineffabili gaudio speculantes, in eamdem imaginem transformantur de claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. Iam ad quid sponsam surgere et properare hortetur is, qui paulo ante defensare visus est eam, ne dormiens suscitaretur, alio sermone videbimus. Adsit ipse, ut et huius nobis sacramenti rationem aperire dignetur, sponsus Ecclesiae, Iesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.


560 Home | Texts