560 Home | Texts
Boethius
Consolatio Philosophiae
Sed medicinae, inquit, tempus est quam querelae. Tum vero totis in me intenta
luminibus: Tune ille es, ait, qui nostro quondam lacte nutritus, nostris
educatus alimentis in virilis animi robur evaseras? Atqui talia contuleramus
arma quae nisi prior abiecisses invicta te firmitate tuerentur. Agnoscisne
me? Quid taces? Pudore an stupore siluisti? Mallem pudore, sed te, ut video,
stupor oppressit. Cumque me non modo tacitum sed elinguem prorsus mutumque
vidisset, ammovit pectori meo leniter manum et: Nihil, inquit, pericli est,
lethargum patitur, communem illusarum mentium morbum. Sui paulisper oblitus
est. Recordabitur facile, si quidem nos ante cognoverit; quod ut possit,
paulisper lumina eius mortalium rerum nube caligantia tergamus. Haec dixit
oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam veste siccavit.
Tunc me discussa liquerunt nocte tenebrae
luminibusque prior rediit vigor,
ut cum praecipiti glomerantur sidera Coro
nimbosisque polus stetit imbribus
sol latet ac nondum caelo venientibus astris
desuper in terram nox funditur;
hanc si Threicio Boreas emissus ab antro
verberet et clausum reseret diem
emicat et subito vibratus lumine Phoebus
mirantes oculos radiis ferit.