Bonifatius VIII (1294-1303)

 

"Clericis Laicos"

 

25 Febr. 1296

 

Corpus iuris canonici, editio Lipsiensis secunda post Aemilii Ludovici Richteri curas ad librorum manu scriptorum et editionis Romanae fidem recognovit et adnotatione critica instruxit Aemilius Friedberg II, Leipzig 1879; rpt. Graz 1959. Pp. 1062 ff.

 

Clericis laicos infestos oppido tradit antiquitas, quod et praesentium experimenta temporum manifeste declarant, dum suis finibus non contenti nituntur in vetitum, ad illicita frena relaxant, nec prudenter attendunt, quam sit eis in clericos ecclesiasticasve personas et bona interdicta potestas, ecclesiarum praelatis, ecclesiis, ecclesiasticisque personis regularibus et saecularibus imponunt onera gravia, ipsosque talliant, et eis collectas imponunt, ab ipsis suorum proventuum vel bonorum dimidiam decimam, seu vicesimam, vel quamvis aliam portionem aut quotam exigunt et extorquent, eosque moliuntur multifarie subiicere servituti, suaeque submittere ditioni, et, (quod dolenter referimus,) nonnulli ecclesiarum praelati ecclesiasticaeque personae, trepidantes ubi trepidandum non est, transitoriam pacem quaerentes, plus timentes maiestatem temporalem offendere quam aeternam, talium abusibus non tam temerarie quam improvide acquiescunt, sedis apostolicae auctoritate seu licentia non obtenta.

.i. Nos igitur, talibus iniquis actibus obviare volentes, de fratrum nostrorum consilio apostolica auctoritate statuimus, quod, quicunque praelati ecclesiasticaeque personae, religiosae vel saeculares quorumcunque ordinum, conditionis seu status, collectas vel tallias, decimam, vicesimam seu centesimam suorum et ecclesiarum proventuum vel bonorum laicis solverint vel promiserint, vel se soluturos consenserint, aut quamvis aliam quantitatem, portionem aut quotam ipsorum proventuum vel bonorum aestimationis vel valoris ipsorum, sub adiutorii, mutui, subventionis, subsidii vel doni nomine, seu quovis alio titulo, modo vel quaesito colore absque auctoritate sedis eiusdem, nec non imperatores, reges seu principes, duces, comites vel barones, potestates, capitanei, vel officiales vel rectores, quocunque nomine censeantur, civitatum, castrorum seu quorumcunque locorum, constitutorum ubilibet, et quivis alii cuiuscunque praeeminentiae, conditionis et status, qui talia imposuerint, exegerint vel receperint, aut apud aedes sacras deposita ecclesiarum vel ecclesiasticarum personarum ubilibet arrestaverint, saisiverint seu occupare praesumpserint, vel arrestari, saisiri aut occupari mandaverint, aut occupata, saisita seu arrestata receperint, nec non omnes, qui scienter dederint in praedictis auxilium, consilium vel favorem publice vel occulte, eo ipso sententiam excommunicationis incurrant. Universitates quoque, quae in his culpabiles fuerint, ecclesiastico supponimus interdicto, praelatis et personis ecclesiasticis supra dictis in virtute oboedientiae, et sub depositionis poena districte mandantes, ut talibus absque expressa licentia dictae sedis nullatenus acquiescant, quodque praetextu cuiuscunque obligationis, promissionis et confessionis, factarum hactenus vel faciendarum in antea, priusquam huiusmodi constitutio, prohibitio seu praeceptum ad notitiam ipsorum pervenerint, nil solvant, nec supra dicti saeculares quoquo modo recipiant. Et si solverint, vel praedicti receperint, excommunicationis sententiam incidant ipso facto. A supra dictis autem excommunicationum et interdicti sententiis nullus absolvi valeat, praeterquam in mortis articulo, absque sedis apostolicae auctoritate et licentia speciali, quum nostrae intentionis exsistat, tam horrendum saecularium potestatum abusum nullatenus sub dissimulatione transire.

.2. Non obstantibus quibuscunque privilegiis, sub quibuscunque tenoribus, formis seu modis aut verborum conceptione, concessis imperatoribus, regibus et aliis supra dictis, quae contra praemissa in nullo volumus alicui vel aliquibus suffragari.

 

cap. iv.

 

Idem.

 

Quoniam, ut intelleximus, quorundam iustitiariorum, ballivorum iudicumve saecularium ac temporalium dominorum in quibusdam partibus praesumptuosa temeritas sic excrevit, ut in terris eorum sive districtibus literas apostolicas impetrantes, vel ad iudices ordinarios ecclesiasticos recurrentes super causis, negotiis seu quaestionibus, quae ratione personarum aut rerum de iure aut antiqua consuetudine ad forum ecclesiasticum pertinent, obtinere non possunt in eis per eosdem ordinarios iudices vel apostolicas literas iustitiae complementum, quin potius super illis recurrere ad iudicium saeculare, vel a lite, causa seu quaestione desistere compelluntur: nos iustitiam nostram et ecclesiae sponsae nostrae nolentes negligere, qui alios in sua iustitia confovemus, statuimus districtius inhibendo, ne quis impetratores literarum nostrarum, vel alios in foro ecclesiastico delegato seu ordinario litigantes seu litigare volentes, sive ambae partes hoc voluerint sive una, super causis ecclesiasticis, sive quae ad forum ecclesiasticum ratione personarum, negotiorum vel rerum, de iure vel de antiqua consuetudine pertinere noscuntur, per se vel per alium ad desistendum, vel in foro saeculari de quaetionibus huiusmodi litigandum per eorundem iudicum ecclesiasticorum vel impetrantium aut litigantium, seu volentium litigare, aut propinquorum ipsorum seu rerum illorum, aut ecclesiarum suarum etiam captionem, modisve aliis quibuscunque compellat, seu compelli faciat vel procuret, nec per se aliosve impediat, quo minus coram iudicibus ecclesiasticis, delegatis seu ordinariis querelantes de causis, quae, ut praemissum est, ad cognitionem pertinent eorundem, possint libere iustitiam obtinere, nec ad praedicta facienda det auxilium, consilium vel favorem.  Si quis vero contra praesumpserit: excommunicationi se ipso facto noverit subiacere, a qua, nisi tam iudici, cuius cognitio fuerit impedita vel iurisdictio usurpata, quam parti, quae turbata in prosecutione fuerit sui iuris, de iniuria, damnis, expensis et interesse prius per eundem integre fuerit satis factum, nullatenus absolvatur.

 

cap. v.

 

Idem

 

Eos, qui, temporale dominium obtinentes, suis subditis, ne praelatis aut clericis seu personis ecclesiasticis quicquam vendant, aut emant aliquid ab eisdem, neque ipsis bladum molant, coquant panem, aut alia obsequia exhibere praesumant, aliquando interdicunt, quum talia in derogationem libertatis ecclesiasticae praesumantur, eo ipso excommunicationis sententiae decernimus subiacere.

 


Study Questions

 

1. In the opening paragraph list the clauses concluding in cursus planus. In cursus velox.

 

2. What is the etymology of "saisio?" "arresto?" "capitaneus?"