Latin 560 Homepage | Texts

Bonifatius VIII (1294-1303)

"Clericis Laicos"

25 Febr. 1296
(Corpus iuris canonici, editio Lipsiensis secunda post Aemilii Ludovici Richteri curas ad librorum manu scriptorum et editionis Romanae fidem recognovit et adnotatione critica instruxit Aemilius Friedberg II, Leipzig 1879; rpt. Graz 1959. Pp. 1062 ff.)
Clericis laicos infestos oppido tradit antiquitas, quod et praesentium experimenta temporum manifeste declarant, dum suis finibus non contenti nituntur in vetitum, ad illicita frena relaxant, nec prudenter attendunt, quam sit eis in clericos ecclesiasticasve personas et bona interdicta potestas, ecclesiarum praelatis, ecclesiis, ecclesiasticisque personis regularibus et saecularibus imponunt onera gravia, ipsoque tauiant, et eis collectas imponunt, ab ipsis suorum proventuum vel bonorum dimidiam, decimam, seu vicesimam, vel quamvis aliam portionem aut quotam exigunt et extorquent, eosque moliuntur multifarie subiicere servituti, suaeque submittere ditioni, et, (quod dolenter referimus,) nonnulli ecclesiarum praelati ecclesiasticaeque personae, trepidantes ubi trepidandum non est, transitoriam pacem quaerentes, plus timentes maiestatem temporalem offendere quam aeternam, talium abusibus non tam temerarie quam improvide acquiescunt, sedis apostolicae auctoritate seu licentia non obtenta.

1 Nos igitur, talibus iniquis actibus obviare volentes, de fratrum nostrorum consilio apostolica auctoritate statuimus, quod, quicunque praelati ecclesiasticaeque personae, religiosae vel saeculares quorumcunque ordinum, conditionis seu status, collectas vel tallias, decimam, vicesimam seu centesimam suorum et ecclesiarum proventuum vel bonorum laicis solverint vel promiserint, vel se soluturos consenserint, aut quamvis aliam quantitatem, portionem aut quotam ipsorum proventuum vel bonorum aestimationis vel valoris ipsorum, sub adiutorii, mutui, subventionis, subsidii vel doni nomine, seu quovis alio titulo, modo vel quaesito colore absque auctoritate sedis eiusdem, nec non imperatores, reges seu principes, duces, comites vel barones, potestates, capitanei, vel officiales vel rectores, quocunque nomine censeantur, civitatum, castrorum seu quorumcunque locorum, constitutorum ubilibet, et quivis alii cuiuscunque praeeminentiae, conditionis et status, qui talia imposuerint, exegerint vel receperint, aut apud aedes sacras deposita ecclesiarum vel ecclesiasticarum personarum ubilibet arrestaverint, saisiverint seu occupare praesumpserint, vel arrestari, saisiri aut occupari mandaverint, aut occupata, saisita seu arrestata receperint, nec non omnes, qui scienter dederint in praedictis auxilium, consilium vel favorem publice vel occulte, eo ipso sententiam ecommunicationis incurrant. Universitates quoque, quae in his culpabiles fuerint, ecclesiastico supponimus interdicto, praelatis et personis ecclesiasticis supra dictis in virtute oboedientiae, et sub depositionis poena districte mandantes, ut talibus absque expressa licentia dictae sedis nullatenus acquiescant, quodque praetextu cuiuscunque obligationis, promissionis et confessionis, factarum hactenus vel faciendarum in antea, priusquam huiusmodi constitutio, prohibitio seu praeceptum ad notitiam ipsorum pervenerint, nihil solvant, nec supra dicti saeculares quoquo modo recipiant. Et si solverint, vel praedicti receperint, excommunicationis sententiam incidant ipso facto. A supra dictis autem excommunicationum et interdicti sententiis nullus absolvi valeat, praeterquam in mortis articulo, absque sedis apostolicae auctoritate et licentia speciali, quum nostrae intentionis exsistat, tam horrendum saecularium potestatum abusum nullatenus sub dissimulatione transire.

2 Non obstantibus quibuscunque privilegiis, sub quibuscunque tenoribus, formis seu modis aut verborum conceptione, concessis imperatoribus, regibus et aliis supra dictis, quae contra praemissa in nullo volumus alicui vel aliquibus suffragari.


Study Questions

1. In the opening paragraph list the clauses concluding in cursus planus. In cursus velox.

2. What is the etymology of "saisio?" "arresto?" "capitaneus?"

Latin 560 Homepage | Texts