Walter of Châtillon

Oxford Book of Medieval Latin Verse, F.J.E. Raby, ed. (Oxford 1959).

Missus sum in vineam        circa horam nonam,
suam quisque nititur       vendere personam;
ergo quia cursitant       omnes ad coronam:
semper ego auditor tantum, nunquamne reponam?

Rithmis dum lascivio,        versus dum propino,
rodit forsan aliquis       dente me canino,
quia nec afflatus sum       pneumate divino
neque labra prolui fonte caballino.

Licet autem proferam       verba parum culta
et a mente prodeant       satis inconsulta,
licet enigmatica       non sint vel occulta,
est quodam prodire tenus, si non datur ultra.

Cur sequi vestigia       veterum refutem,
adipisci rimulis       corporis salutem,
impleri divitiis       et curare cutem?
quod decuit magnos, cur michi turpe putem?

Qui virtutes appetit,        labitur in imum,
querens sapientiam       irruit in limum;
imitemur igitur       hec dicentem mimum:
o cives, cives, querenda pecunia primum.

Hec est, que in sinodis       confidendo tonat,
in electionibus       prima grande sonat;
intronizat presules,       dites impersonat:
et genus et formam regina pecunia donat.

Adora pecuniam,       qui deos adoras:
cur struis armaria,       cur libros honoras?
longas fac Parisius       vel Athenis moras:
si nichil attuleris, ibis, Homere, foras.

Disputet philosophus       vacuo cratere,
sciat, quia minus est       scire quam habere;
nam si pauper fueris,        foras expellere,
ipse licet venias musis comitatus, Homere.

Sciat artes aliquis,       sit auctorum plenus,
quid prodest si vixerit       pauper et egenus?
illinc cogit nuditas       vacuumque penus,
hinc usura vorax avidumque in tempore fenus.

Si Ioseph in vinculis       Christum prefigurat,
si tot plagis Pharao       durum cor indurat,
si filiis Israel       exitus obturat:
quid valet hec genesis, si paupertas iecur urat?

Quid ad rem, si populus       sitit ante flumen,
si montis ascenderit       Moÿses cacumen
et si archam federis       obumbravit numen?
malo saginatas carnes quam triste legumen.

Illud est, cur odiens       studium repellam
paupertatem fugiens       vitamque misellam;
quis ferret vigilias       frigidamque cellam?
tutius est iacuisse thoro, tenuisse puellam.

Quidam de scientia       tantum gloriantur
et de pede Socratis       semper cornicantur
et dicunt, quod opes his       qui philosophantur
non bene conveniunt nec in una sede morantur.

Idcirco divitias       forsan non amatis,
ut eternam postmodum       vitam capiatis.
heü mentes perdite!       numquid ignoratis,
quod semper multum nocuit differre paratis?

Si pauper Diogenes       fuit huius sortis,
si Socrates legitur       sic fuisse fortis,
Iuvenalis extitit       magister cohortis
marmoreisque satur iacuit Lucanus in hortis.

Heu quid confert pauperi       nobilis propago?
quid Tityrus patula       recubans sub fago?
ego magis approbo       rem de qua nunc ago;
nam sine divitiis vita est quasi mortis imago.

Semper habet comitem       paupertas merorem,
perdit fructum Veneris       et amoris florem,
quia iuxta nobilem       versificatorem
non habet unde suum paupertas pascat amorem.

Adde quod superbia       sequitur doctores:
inflati scientia       respuunt minores;
ergo sic impletum est       quod dicunt auctores:
inquinat egregios adiuncta superbia mores.

Sit pauper de nobili       genere gigantum,
sciat quantum currat sol       et Saturnus quantum,
per se solus habeat       totum fame cantum:
gloria quantalibet quid erit si gloria tantum?

Audi, qui de Socrate       disputas et scribis:
miser, vaca potius       potibus et cibis;
quod si dives fieri       noles vel nequibis,
inter utrumque tene, medio tutissimus ibis.