560 Home | Texts
Dantis Epistola Domino Kani Grandi de Scala
The Complete Works of Dante Alighieri. Paget Toynbee and Edward Moore, eds.
Oxford: The University Press, 1897.
Ad evidentiam itaque dicendorum, sciendum est quod istius operis non est simplex
sensus, immo dici potest polysemos, hoc est plurium sensuum; nam primus sensus
est qui habetur per literam, alius est qui habetur per significata per literam.
Et primus dicitur literalis, secundus vero allegoricus, sive mysticus. Qui
modus tractandi, ut melius pateat, potest considerari in his versibus: In exitu
Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro, facta est Iudaea sanctificatio
eius, Israel potestas eius. Nam si ad literam solam inspiciamus, significatur
nobis exitus filiorum Israel de Aegypto, tempore Moysis; si ad allegoriam, nobis
significatur nostra redemptio facta per Christum; si ad moralem sensum,
significatur nobis conversio animae de luctu et miseria peccati ad statum
gratiae; si ad anagogicum, significatur exitus animae sanctae ab huius
corruptionis servitute ad aeternae gloriae libertatem. Et quamvis isti sensus
mystici variis appellentur nominibus, generaliter omnes dici possunt allegorici,
quum sint a literali sive historiali diversi. Nam allegoria dicitur ab alleon
graece, quod in latinum dicitur alienum, sive diversum.
Libri titulus est: Incipit Comoedia Dantis Alagherii, Florentini natione, non
moribus. Ad cuius notitiam sciendum est, quod comoedis dicitur a comos villa,
et oda quod est cantus, unde comoedia quasi villanus cantus. Et est comoedia
genus quoddam poeticae narrationis, ab omnibus aliis differens. Differt ergo a
tragoedia in materia per hoc, quod tragoedia in principio est admirabilis et
quieta, in fine sive exitu est foetida et horribilis; et dicitur propter hoc a
tragos quod est hircus, et oda, quasi cantus hircinus, id est foetidus ad modum
hirci, ut patet per Senecam in suis tragoediis. Comoedia vero inchoat
asperitatem alicuius rei, sed eius materia prospere terminatur, ut patet per
Terentium in suis comoediis. Et hinc consueverunt dictatores quidam in suis
salutationibus dicere loco salutis, tragicum principium, et comicum finem.
Similiter differunt in modo loquendi: elate et sublime tragoedia; comoedia vero
remisse et humiliter; sicut vult Horatius in sua Poetria, ubi licentiat
aliquando comicos ut tragoedos loqui, et sic e converso:
Interdum tamen et vocem comoedia tollit,
Iratusque Chremes tumido delitigat ore;
Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri
Telephus et Peleus etc.
Et per hoc patet quod comoedia dicitur praesens opus. Nam si ad materiam
respiciamus, a principio horribilis et foetida est, quia Infernus; in fine
prospera, desiderabilis et grata, quia Paradisus. Ad modum loquendi, remissus
est modus et humilis, quia locutio vulgaris, in qua et mulierculae communicant.
et sic patet quare comoedia dicitur. Sunt et alia genera narrationum
poeticarum, scilicet carmen bucolicum, elegia, satira, et sententia votiva, ut
etiam per Horatium patere potest in sua Poetria; sed de istis ad praesens nil
dicendum est.
560 Home | Texts