560 Home | Texts

Dhuoda, from the Liber Manualis

Liber manualis quem ad filium suum transmisit Wilhelmum, P. Riché, ed. Sources Chrétiennes 225. Paris, 1991.

Pars 1, cap. 7

Admoneo te etiam, o mi fili Wilhelme pulchre et amabilis, ut inter mundanas huius saeculi curas, plurima uolumina librorum tibi adquiri non pigeas, ubi de deo creatori tuorum per sacratissimos doctorum magistros aliquid sentire et discere debeas, plura atque maiora quam supra scriptum est. Ipsum obsecra, dilige et ama. Quod si feceris, erit tibi custos, dux, comes et patria, uia, ueritas et uita, tribuens tibi prospera in mundo largissime, et omnes inimicos tuos conuertet ad pacem. Tu autem, ut scriptum est in iob, accinge sicut uir lumbos tuos; sis humilis corde castus que et corpore, atque erectus in sublime esto gloriosus ualde et speciosis induere uestibus.

Et quid plura? Ortatrix tua Dhuoda semper adest, fili, et si defuerim deficiens, quod futurum est, habes hic memoriale libellum moralis, et quasi in picturam speculi, me mente et corpore legendo et deum deprecando intueri possis, et quid erga me obsequi debeas pleniter inueniri potes. Fili, habebis doctores qui te plura et ampliora utilitatis doceant documenta, sed non aequali conditione, animo ardentis in pectore, sicut ego genitrix tua, fili primogenite.

Haec uerba a me tibi directa lege, intellige et opere comple, fratrem que tuum paruulum, cuius modo inscia sum nominis, cum baptismatis in christo acceperit gratiam, insinuare, nutrire, amare, ac de bono in melius prouocare ne pigeas, atque hunc codicellum manualis a me comprehensum, et in tuo nomine conscriptum, cum perfectum loquendi uel legendi acceperit tempus, illi ostende, et admone legendo; caro enim et frater tuus est. Admoneo uos iam quasi utrosque ego Dhuoda genitrix uestra, ut, inter mundanas saeculi curas obpressi, [p]saltim ad tempus sursum teneatis cor; aspicite regnantem in coelis illum qui dicitur deus.

Ipse uos omnipotens, cuius quanquam indigna mentionem facio frequens, una cum genitore uestro domino et seniori meo bernardo in saeculo praesenti faciat felices itaque iocundos, prospere in omnibus agentes, et post expletum huius uitae cursum, polum faciat cum sanctis introiri laetantes. Amen.


560 Home | Texts