Latin 560 Homepage | Texts

Dictatus pape

Hofmann, Karl, ed. Der "Dictatus papae" Gregors VII. Eine rechtsgeschichtliche Erklärung von Dr. Theol. Karl Hofmann. Paderborn: Ferdinand Schöningh, 1933. Pp. 202-208.

I. Quod Romana ecclesia a solo Domino sit fundata.

II. Quod solus Romanus pontifex iure dicatur universalis.

III. Quod ille solus possit deponere episcopos vel reconciliare.

IV. Quod legatus eius omnibus episcopis presit in concilio etiam inferioris gradus et adversus eos sententiam depositionis possit dare.

V. Quod absentes papa possit deponere.

VI. Quod cum excommunicatis ab illo inter cetera nec in eadem domo debemus manere.

VII.Quod illi soli licet pro temporis necessitate novas leges condere, novas plebes congregare, de canonica abbatiam facere et e contra, divitem episcopatum dividere et inopes unire.

VIII.Quod solus possit uti imperialibus insigniis.

VIIII.Quod solius papae pedes omnes principes deosculentur.

X. Quod illius solius nomen in ecclesiis recitetur.

XI. Quod hoc unicum est nomen in mundo.

XII. Quod illi liceat imperatores deponere.

XIII. Quod illi liceat de sede ad sedem necessitate cogente episcopos transmutare.

XIIII. Quod de omni ecclesia quocunque voluerit clericum valeat ordinare.

XV. Quod ab illo ordinatus alii ecclesiae preesse potest, sed non militare; et quod ab aliquo episcopo non debet superiorem gradum accipere.

XVI.Quod nulla synodus absque precepto eius debet generalis vocari.

XVII. Quod nullum capitulum nullusque liber canonicus habeatur absque illius auctoritate.

XVIII. Quod sententia illius a nullo debeat retractari et ipse omnium solus retractare possit.

XVIIII. Quod a nemine ipse iudicari debeat.

XX. Quod nullus audeat condemnare apostolicam sedem apellantem.

XXI. Quod maiores causae cuiuscunque ecclesiae ad eam referri debeant.

XXII. Quod Romana ecclesia nunquam erravit nec imperpetuum scriptura testante errabit.

XXIII. Quod Romanus pontifex, si canonicae [sic] fuerit ordinatus, meritis beati Petri indubitanter efficitur sanctus testante sancto Ennodio Papiensi episcopo ei multis sanctis patribus faventibus, sicut in decretis beati Symachi pape continetur.

XXIIII. Quod illius precepto et licentia subiectis liceat accusare.

XXV. Quod absque synodali conventu possit episcopos deponere et reconciliare.

XXVI. Quod catholicus non habeatur, qui non concordat Romanae ecclesiae.

XXVII. Quod a fidelitate iniquorum subiectos potest absolvere.


Study Questions

1. How many words in this passage do not appear in the extant volumes of the Thesaurus? In what dictionaries can they be found?

2. How many of the "dictatus" close in a cursus planus? Tardus? Velox?

3. List all the entities cited here which represent a potential qualification of the authority of the papacy?

4. Examine two other examples of prose from the papal curia, a letter of Pope Zacharias and "Clericis laicos" of Boniface VIII. How are the "Dictatus Papae" different and what might account for the differences? How are they all alike?

Latin 560 Homepage | Texts