Texts & Notes | Latin 560 Homepage

 

Documents relating to vassalage from the series:
Monumenta Germaniae Historica.



On royal protection
s.vii

Formulae Merowingici et Karolini Aevi, accedunt ordines iudiciorum Dei. Karolus Zeumer, ed. Monumenta Germaniae Historica. Legum Sectio V. Formulae. Marculfi Formulae, p. 55. Hannover 1886. [Call No.: DD 3 .M8 L45 1963.]

18. De regis antrustione[b]

Rectum est, ut qui nobis fidem pollicentur inlesam, nostro tueantur auxilio. Et quia illi fidelis, Deo propitio, noster veniens ibi in palatio nostro una cum arma sua in manu nostra trustem et fidelitatem nobis visus est coniurasse: propterea per presentem preceptum decernemus ac iobemus, ut deinceps memoratus ille inter numero antruscionorum[g] conputetur. Et si quis fortasse eum interficere presumpserit, noverit se wiregildo[k] suo soledos sexcentos esse culpabilem.

[b] anstrustione A1; antrustionem A2; andrusticione
A3. Scripsit Zeumer "i.e. qui est in truste regis." [g] antrustionorum A2; andrustianorum A3. [k] uuirgildo A2; uuidregilde A3




Duke Tassilo swears oath of vassalage to King Pepin
a.757

Annales Regni Francorum inde ab a.741. usque ad a. 829. qui dicuntur Annales Laurissenses Maiores et Einhardi. Scriptores Rerum Germanicarum in usum scholarum ex Monumentis Germaniae Historicis. F. Kurze (post editionem G.H. Pertzii). Hannover, 1895. P.14. [Call No.: DD 3 .M8 S5].

Et rex Pippinus tenuit placitum suum in Compendio cum Francis; ibique Tassilo venit, dux Baioariorum, in vasatico se commendans per manus, sacramenta iuravit multa et innumerabilia, reliquias sanctorum manus inponens, et fidelitatem promisit regi Pippino et supradictis filiis eius, domno Carolo et Carlomanno, sicut vassus recta mente et firma devotione per iustitiam, sicut vassus dominos suos esse deberet. Sic confirmavit supradictus Tassilo supra corpus sancti Dionisii, Rustici et Eleutherii necnon et sancti Germani seu sancti Martini, ut omnibus diebus vitae eius sic conservaret, sicut sacramentis promiserat; sic et eius homines maiores natu, qui erant cum eo, firmaverunt, sicut dictum est, in locis superius nominatis quam et in aliis multis.


Formula for entering vassalage

Formulae Merowingici et Karolini Aevi, accedunt ordines iudiciorum Dei. Karolus Zeumer, ed. Monumenta Germaniae Historica. Legum Sectio V. Formulae. Marculfi Formulae, p. 158. Hannover 1886. [Call No.: DD 3 .M8 L45 1963.]

43. Qui se in alterius potestate commendat.

Domino magnifico illo ego enim ille. Dum et omnibus habetur percognitum, qualiter ego minime habeo, unde me pascere vel vestire debeam, ideo petii pietati vestrae, et mihi decrevit voluntas, ut me in vestrum mundoburdum tradere vel commendare deberem; quod ita et feci; eo videlicet modo, ut me tam de victu quam et de vestimento, iuxta quod vobis servire et promereri potuero, adiuvare vel consolare debeas, et dum ego in capud advixero, ingenuili ordine tibi servicium vel obsequium inpendere debeam et de vestra potestate vel mundoburdo tempore vitae meae potestatem non habeam subtrahendi, nisi sub vestra potestate vel defensione diebus vitae meae debeam permanere. Unde convenit, ut, si unus ex nobis de has [sic] convenentiis se emutare voluerit, solidos tantos pari suo conponat, et ipsa convenentia firma permaneat; unde convenit, ut duas epistolas uno tenore conscriptas ex hoc inter se facere vel adfirmare deberent; quod ita et fecerunt.



Conditions for breaking an oath of vassalage
a.801-813

Monumenta Germaniae Historica inde ab anno Christi quingentesimo usque ad annum millesimum et quingentesimum. Legum Sectio II. Capitularia Regum Francorum, vol. 1. Alfredus Boretus, ed. VI. Capitula Singillatim Tradita Karolo Magno Adscripta. Hannover 1883. P.215. [Call No.: DD 3 .M8 L42 1960 t.1.]

8. Si quis seniorem suum dimittere voluerit et ei approbare potuerit unum de his criminibus: id est primo capitulo si senior eum iniuste in servitio redigere voluerit; secundo capitulo si in vita eius consiliaverit; tertio capitulo si senior vassalli sui uxorem adulteraverit; quarto capitulo si evaginato gladio super eum occidere voluntarie occurrerit; quinto capitulo si senior vassalli sui defensionem facere potest postquam ipse manus suas in eius commendaverit et non fecerit, liceat vassallum eum dimittere. Qualecumque de istis quinque capitulis senior contra vassallum suum perpetraverit, liceat vassallum eum dimittere.