Latin 560 Homepage | Texts

Epistula Zachariae Papae

MGH, Epistulae, v.III (Munich 1978) E. Duemmler, ed.

Reverentissimo et sanctissimo fratri Bonifatio coepiscopo Zacharias servus servorum Dei.

Virgilius et Sedonius, religiosi viri apud Baioariorum provinciam degentes, suis nos litteris usi sunt, per quas intimaverunt, quod tua reverenda fraternitas eis iniungeret, christianos denuo baptizare. Quod audientes, nimis sumus conturbati et in admirationem quandam incidimus; si habetur, ut dictum est. Retulerunt quippe, quod fuerit in eadem provincia sacerdos, qui Latinam linguam penitus ignorabat et, dum baptizaret, nesciens Latini eloquii, infringens linguam diceret: "Baptizo te in nomine patria et filia et spiritus sancti." Ac per hoc tua reverenda fraternitas consideravit rebaptizare. Sed, sanctissime frater, si ille qui baptizavit, non errorem introducens aut heresim, sed, pro sola ignorantia Romane locutionis infringendo linguam, ut supra fati sumus, baptizans dixisset, non possumus consentire, ut denuo baptizentur; quia, quod tua bene conpertum habet sancta fraternitas, quicumque baptizatus fuerit ab hereticis in nomine patris et filii et spiritus sancti, nullo modo rebaptizari debeatur, sed per sola manus inpositione purgari debeatur. Nam, sanctissime frater, si ita est ut nobis relatum est, non amplius a te illis predicetur huiusmodi, sed, ut sancti patres docent et predicant, tua sanctitas studeat conservare. Deus te incolomem custodiat, reverentissime frater.

Data Kalendis Iulii, imperante domno piisimo augusto Constantino a Deo coronato magno imperatore anno XXVI, post consulatum eius anno IIII, indictione XIIII.


Study Questions

1. Analyze the conditional statements in the letter. Identify protasis and apodosis in each case. What is the significance of the moods and tenses of the verbs in each?

2. What words and expressions show the pope's effort to balance reproof with respect?

3. According to the account, what prompted the pope to write the letter? What does this suggest about the level of Latin learning among some priests in Germany at this time?

Latin 560 Homepage | Texts