Latin 560 Homepage | Texts

Desiderii Erasmi Roterodami
Dialogus cui titulus ciceronianus
sive,
de optimo dicendi genere

Erasmus, Dialogus cui titulus Ciceronianus ; sive, De optimo dicendi genere. Adagiorum chiliades (Adagia selecta). Theresia Payr, ed. Darmstadt, 1972.

Personae: Bulephorus, Hypologus, et Nosoponus

Bu. Quem video nobis procul in extrema porticu deambulantem? Nisi parum prospiciunt oculi, Nosoponus est vetus sodalis, et studiorum syntrophos.
Hy. An hic est ille Nosoponus, olim congerronum omnium lepidissimus, rubicundulus, obesulus, Veneribus et Gratiis undique scatens?
Bu. Is ipse est.
Hy. Vnde haec nova species? Larvae similior videtur quam homini. Num quis hominem habet morbus?
Bu. Habet gravissimus.
Hy. Quis obsecro? Num hydrops?
Bu. Interius malum est, quam in cute.
Hy. Num novum hoc leprae genus, cui vulgus hodie scabiei nomine blanditur?
Bu. Et hoc interior haec lues.
Hy. Num ptysis?
Bu. Penitius insedit malum quam in pulmone.
Hy. Num phthisis aut icterus?
Bu. Est quiddam felle interius.
Hy. Fortasse febris in venis et corde grassans.
Bu. Febris est, et non febris, interius quiddam adurens quam si febris in venis aut corde grassetur, ab intimis animi penetralibus quae in cerebro sunt proficiscens. Sed desine frustra divinare, novum mali genus est.
Hy. Nondum igitur habet nomen?
Bu. Apud Latinos, nondum, Graeci vocant Zelodulean.
Hy. Nuper accidit, an chronion est malum?
Bu. Annos iam plus septem eo tenetur miser. Sed heus, conspecti sumus. Videtur huc gradum flectere, melius ex ipso cognosces quid sit mali. Initio Davum agam, tu fac orationi subservias, et fabulae partem agas.
Hy. Equidem id faciam sedulo, si norim quid mihi deleges.
Bu. Percupio veterem amiculum tanto levare malo.
Hy. Etiamne rem medicam calles?
Bu. Scis esse dementiae genus, quod non totam mentem adimit, sed unam modo partem animi laedit, verum insigniter, veluti sunt qui sibi videntur capite taurina gestare cornua, aut naso praelongo onusti, aut ingens idque fictile portare caput exili collo innixum, mox comminuendum, si se vel tantulum commoveant, nonnulli sunt, qui, quoniam se mortuos arbitrantur, vivorum exhorrent congressum.
Hy. Desine, novi istud morbi genus.
Bu. Ad his medendum non alia via commodior, quam si te simules eodem teneri malo.
Hy. Isthuc audivi frequenter.
Bu. Id nunc fiet.
Hy. Huius fabulae non modo spectator, verum etiam adiutor lubens fuero. Nam homini cum primis bene volo.
Bu. Ergo compone vultum et sume personam, ne quid illi suboleat rem de composito geri.
Hy. Fiet.

 

Bu. Nosoponum etiam atque etiam salvere iubeo.
Hy. Et Hypologus Nosopono salutem dicit.
No. Equidem vobis ambobus paria vicissim precor. Sed utinam adsit quod optatis mihi.
Bu. Non abesset, si nobis tam esset in manu dare, quam est optare. Sed quid est rogo te mali? Nam ista facies ac macies nescio quid sinistri pollicentur. Apparet hepatis esse vitium.
No. imo cordis, vir optime.
Hy. Bona verba. Siquidem malum immedicabile narras.
Bu. Nulane spes in Medicis?
No. Ab humanis praesidiis nihil est quod sperem. Numinis opus est ope.
Bu. Atrocem morbum narras. At cuius tandem numinis?
No. Est Diva, quae Graecis dicitur peitho.
Bu. Novi Deam flexanimam.
No. Huius amore depereo, emoriturus ni potiar.
Bu. Haud mirum, Nosopone, si contabescis. Novi quam sit res violenta Cupido, et quid sit esse nympholepion. Sed quam pridem te corripuit amor?
No. Anni sunt ferme decem, quod hoc saxum volvo, nec adhuc succedit. Itaque certum est, aut immori negocio, aut assequi tandem quod amo.
Bu. Tenacem pariter atque infelicem amorem narras, qui tot annis nec elabi potuerit, nec copiam adamati fecerit.
Hy. Fortassis hunc Nymphae suae copia discruciat magis quam inopia.
No. Imo inopia maceror infelix.
Bu. Qui potest? Quando sic hactenus omnium unus excelluisti, dicendi facultate, ut plerique dete praedicarent, quod olim de Pericle dictum est, Suadelam in tuis sessitare labris.
No. Vt paucis dicam, mihi putet omnis eloquentia, praeter Ciceronianam. Haec est illa Nympha, cuius amore colliquesco.
Bu. Nunc affectum intelligo tuum. Speciosum illud et amabile Ciceroniani cognomen ambis.
No. Adeo, ut ni consequar, vitam mihi acerbam existimem.
Bu. Prorsus mirari desino. Ad rem enim omnium pulcherrimam animum adiecisti, sed nimium verum est quod dici solet, dyskola ta kala. Iam tuis votis in meipso faveo, si quis Deus propitius nos respiciat.
No. Quid rei est?
Bu. Dicam si potes rivalem perpeti.
No. Quorsum ista?
Bu. Eiusdem Nymphae me discruciat amor.
No. Quid audio? Teneris eadem cura?
Bu. Vt qui maxime, et in dies accresunt flammae.
No. Isto quidem nomine mihi carior es, Bulephore, ut quem hactenus semper in primis dilexi, nunc etiam amare incipiam, posteaquam conveniunt animi.
Bu. Fortasse nolles isto levari morbo si quis herbis, gemmis, aut incantamenti opem polliceatur.
No. Isthuc esset occidere, non mederi. Aut moriendum est, aut potiundum, nil medium est.
Bu. Vt facile tuum affectum ex meo divinabam.
No. Nihil itaque te celabo, velut iisdem mysteriis initiatum.
Bu. Tuto quidem isthuc feceris, Nosopone.
No. Me non solum pulcherrimi cognominis splendor sollicitat, verum etiam Italorum quorumdam procax insultatio, qui quum nullam omnino phrasim probent praeter Ciceronianam, summique probri loco ducant, negari quempiam esse Ciceronianum; tamen huius cognominis honorem ab orbe condito nemini Cisalpinorum contigisse iactitant, praeterquam uni Christophoro Longolio, qui nuper e vivis excessit. Cui ne videar hoc laudis invidere, idem ausim de illo praedicare, quod de Calvo scripsit Quintilianus, fecit illi properata mors iniuriam.
Hy. Imo non tam illi quam optimis studiis praepropera Longolii mors fecit iniuriam. Quid enim ille non potuisset nobis in bonis literis restituere, si tali ingenio, tali industriae iustum vitae spatium addidissent Superi?
Bu. Verum, quid vetat, quo minus quod uni datum est, Musis faventibus, obtingat pluribus.
No. Ille huic pulcherrimo facinori immortuus est, mea sententia felix. Quid enim pulchrius, quid amplius, quid magnificentius, quam Cisalpinum hominem Italorum suffragiis appellari Ciceronianum?
Bu. Gratulandum arbitror illius felicitati, qui suo tempore decesserit, priusquam hanc gloriam aliqua nubecula offuscaret, vel ob Graecarum literarum studium, cui se dicare coeperat: vel ex Christianis auctoribus oborta nebula, a quibus fortasse non satis constanter abstinuisset, si diuturnior vita contigisset. Sic est, ut ais, illi pulcherrimo facinori immori datum est. At mihi spes est futurum, ut hic pulcherrimo facinori supersimus etiam, non immoriamur.
No. Quam faveo tuis votis. Dispeream, ni isthic malim, quam in Divorum adscribi numerum.
Bu. Quis enim non malit apud posteros celebrari Ciceronianus quam Sanctus? Ceterum quando hoc amoris genus zelum nescit, obsecro te perque curas, perque spes, mihi tecum communes, ut pariter amanti saltem consilium tuum impartias, quibus rationibus tu tuam, amicam ambias. Fortasse citius perveniamus ambo, si uterque alteri fuerit auxilio.
No. Musae nesciunt invidiam, multo minus Gratiae Musarum sodales. Studiorum socio, nihil negandum est, et amicorum oportet esse communia omnia.
Bu. Plane bearis me, si id feceris.
Hy. Quid si me quoque in vestrum contubernium recipiatis? Sum enim iampridem eodem oestro percitus.
No. Recipimus. Ergo velut eidem initiatis Deo, retegam mysteria. Iam annos septem totos nihil attingo praeter libros Ciceronianos, a ceteris non minore religione temperans, quam Carthusiani temperant a carnibus.
Bu. Cur isthuc?
No. Ne quid alicunde haereat alienae phraseos, ac veluti labem adspergat nitori Cicerioniani sermonis. Proinde ne quid hic peccem imprudens, quicquid est aliorum codicum, ab oculis submovi, scriniis inclusum, nec ulli prorsus est locus in mea bibliotheca, praeterquam uni Ciceroni.
Bu. O me negligentem, tanta religione nunquam colui Ciceronem.
No. Non tantum in Larario Museoque, verum et in omnibus ostiis imaginem illius habeo belle depictam, quam et gemmis insculptam circumfero, ne unquam non obversetur animo. Nec aliud simulachrum in somnis occurrit praeterquam Ciceronis.
Bu. Non miror.
Hy. Ego Ciceroni inter Apostolos in Calendario meo locum dedi.
Bu. Nihil miror. Deum enim eloquentiae quondam appellabant.
No. In huius igitur scriptis evolvendis, ac revolvendis adeo sum assiduus, ut totum propemodum edidicerim.
Bu. Industriam tuam mihi narras.
No. Nunc accingor ad imitationem.
Bu. Hic quantum temporis destinasti?
No. Tantundem, quantum lectioni.
Bu. Rei tam arduae parum est. Vtinam mihi vel septuagenario contingat tam speciosi cognominis decus.
No. At mane: Non huic fido diligentiae. Nulla est in omnibus divini viri libris vocula, quam non in Lexicon alphabeticum digesserim.
Bu. Ingens volumen sit oportet.
No. Duo robusti baiuli vix tergo gestent probe clitellati.
Bu. Hui. At ego vidi Lutetiae, qui elephanto gestando sufficerent.
No. Verum est alterum volumen hoc etiam grandius, in quod iuxta literarum ordinem annotavi formulas loquendi M. Tullio peculiares.
Bu. Nunc demum me pudet oscitantiae meae pristinae.
No. Additum est tertium.
Bu. Hui etiamne tertium?
No. Sic opus est. In hoc congessi pedes omnes, quibus Cicero vel incipit vel finit commata, cola, periodos, quibusque numeris horum media temperat, tum quibus sententiis quam modulationem accommodet, ut ne tantillum quidem possit subfugere.
Bu. Verum qui fieri potest, ut primus index tanto maior sit toto Cicerone?
No. Disce rem, et mirari desines. Tu forte me credis hac cura contentum, ut singulas annotem dictiones.
No. Vide quantum aberres a scopo. Eadem vox non semper eodem usurpatur modo. Sit exempli gratia: Refero verum, aliam vim habet quum ait M. Tullius referre gratiam: aliam quum ait, Liberi parentes et forma corporis et moribus referunt: aliam quum ait, Refero me ad intermissa studia: rursus aliam quum ait, Si quid erit, quod mea referat scire: denique aliam quum ait, Non ignota referam. Item aliud est orare Lentulum, aliud orare causam. Rursus aliter contendit, qui cum altero certat: aliter qui quid instanter ab aliquo petit: aliter contendit, qui magno studio connititur ad aliquid efficiendum: aliter qui res duas inter se committit comparatque.
Bu. Deum immortalem, quid tanta non efficiat cura?
No. Manedum Bulephore. Nihil est quod hactenus audisti.
Bu. Quid istis potest accedere?
No. Quid prodest tenere verbum, si haereas, aut etiam labaris in deflexis, derivatis et compositis?
Bu. Non satis percipio quod dicis.
No. Expediam. Quid tritius aut vulgatius his verbis, amo, lego, scribo?
Bu. Etiamne haec in dubium veniunt?
No. apud Ciceronem invenio: at amamus et amatis fortasse non invenio. Item amabo invenio, amabatis non invenio. Rursus amaveras invenio, amaras non invenio. Contra amastis reperio, amavisti nequaquam. Iam quid si legeram, legeras, legerat reperias, legeratis non reperias? si scripseram invenias, scripseratis non invenias? Ad eundem modum coniecta de verborum omnium inflexionibus. De casuum inflexionibus similis est ratio, amor, amoris, amorem, amori, comperio apud Ciceronem: o amor, hos amores, horum amorum, his amoribus, o amores non comperio. Ita scriptorem et scriptores reperio: scriptoribus et scriptorum pro substantivo nomine non reperio. Non obsto quo minus haec videantur ridicula, si vos audebitis stultitias et stultitiarum, vigilantias et vigilantiarum, speciebus et specierum, fructuum, ornatuum, cultuum, vultuum, ambitibus et ambituum, aliaque huius generis innumera fando usurpare. Ex his paucis, exempli gratia, propositis aestimare potes de caeteris omnibus, quae consimilem ad modum inflectuntur.
Hy. Intenui labor.
Bu. At tenuis non gloria.

 

Latin 560 Homepage | Texts