560 Home | Texts

Fasciculus morum

s. xivin.
Oxford, MS Lincoln College 52.C, fol. 58v, cols a-b, cited in Alan Fletcher, Preaching, Politics and Poetry in Late-Medieval England (Dublin, 1998)

 

[Exemplum de avaritia praedicatoris]

Vnde narratur de quondam [sic] in episcopatu Norwicensi, qui fuit baliuus domini regis, qui ex consuetudine pauperes et simplices vexabat. Habuit tamen vxorem bonam et sanctam et ab omnibus dilectam. Tandem ambobus mortuis, eorum filius et heres de statu eorum scire cupiens, ieiuniis et oracionibus intentus pro huiusmodi reuelacione sibi facienda Deum deuotissime exorabat. Quadam vero nocte, in spiritu raptus, ductus est per angelum ad locum amenissimum vbi matrem in maximo gaudio et iocunditate aspexit. Que dixit quod saluata esset. Supplicauit igitur angelum quod statum patris similiter aspiceret. Et circumductus ad locum teterimum, vidit patrem suum in penis horribilibus et terribilibus vexatum. Quem cum de statu suo interrogauit, respondit pater dicens, 'fili,' inquit, 'Deus dereliquit me, eo quod suos pauperes spoliaui et eos miseros reliqui. Et ideo hostis antiquus in hoc loco tenebrarum me suscepit vbi semper cum bestiis infernalibus et amentibus crucior quia pauperum bestias iniuriose tractaui.

560 Home | Texts