560 Home | Texts


Testamentum of Francis of Assisi

Analekten zur Geschichte des Franziscus v. Assisi. 2. Aufl. durchgesehen v. Fr. Wiegand, 3. Aufl mit einem Nachtrag v. Carl Andresen, Tübingen 1961. Pp. 24ff.
1 Dominus ita dedit michi fratri Francisco incipere faciendi penitentiam: quia cum essem in peccatis, nimis michi videbatur amarum videre leprosos. Et ipse Dominus conduxit me inter illos et feci misericordiam cum illis. Et recedente me ab ipsis, id quod videbatur michi amarum, conversum fuit michi in dulcedinem animi et corporis. Et postea parum steti et exivi de seculo.

2 Et Dominus dedit michi talem fidem in ecclesiis, ut ita simpliciter orarem et dicerem: "Adoramus te, Domine Iesu Christe, [hic] et ad omnes ecclesias tuas, que sunt in toto mundo, et benedicimus tibi, quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum."

3 Postea Dominus dedit michi et dat tantam fidem in sacerdotibus, qui vivunt secundum formam sancte ecclesie Romane propter ordinem ipsorum, quod si facerent michi persecutionem, volo recurrere ad ipsos. Et si haberem tantam sapientiam, quantam Salomon habuit, et invenirem pauperculos sacerdotes hujus seculi, in parochiis, [in] quibus morantur, nolo predicare ultra voluntatem ipsorum. Et ipsos et omnes alios volo timere, amare et honorare, sicut meos dominos. Et nolo in ipsis considerare peccatum, quia Filium Dei discerno in ipsis, et domini mei sunt. Et [hoc] propter hoc facio, quia nichil video corporaliter in hoc seculo de ipso altissimo Filio Dei, nisi sanctissimum corpus et sanctissimum sanguinem suum, quod ipsi recipiunt, et ipsi soli aliis ministrant. Et hec sanctissima misteria super omnia volo honorari, venerari, et in locis pretiosis collocari. Sanctissima nomina, et verba ejus scripta, ubicumque invenero in locis illicitis, volo colligere, et rogo, quod colligantur et in loco honesto collocentur. Et omnes theologos et, qui ministrant sanctissima verba divina, debemus honorare et venerari, sicut qui ministrant nobis spiritum et vitam.

4 Et postquam Dominus dedit michi de fratribus, nemo ostendebat michi, quid deberem facere, sed ipse Altissimus revelavit michi, quod deberem vivere secundum formam sancti evangelii. Et ego paucis verbis et simpliciter feci scribi et dominus Papa confirmavit michi. Et illi qui veniebant ad recipiendam vitam [istam], omnia que habere poterant, dabant pauperibus. Et erant contenti tunica una, intus et foris repetiata, cum cingulo et brachis. Et nolebamus plus habere. Offitium dicebamus clerici secundum alios clericos, layci dicebant: Pater noster. Et satis libenter manebamus in ecclesiis. Et eramus ydiote et subditi omnibus.

5 Et ego manibus meis laborabam, et volo laborare. Et omnes alii fratres firmiter volo, quod laborent de laboritio, quod pertinet ad honestatem. Qui nesciunt, discant, non propter cupiditatem recipiendi pretium laboris, sed propter exemplum et ad repellendam otiositatem. Et quando non daretur nobis pretium laboris, recurramus ad mensam Domini, petendo elemosinam ostiatim.

6 Salutationem michi Dominus revelavit, ut diceremus: Dominus det tibi pacem.

7 Caveant sibi fratres, ut ecclesias, habitacula paupercula et omnia [alia], que pro ipsis construuntur, penitus non recipiant, nisi essent, sicut decet sanctam paupertatem, quam in regula promisimus, semper ibi hospitantes sicut advene et peregrini.

8 Precipio firmiter per obediendam fratribus universis, quod ubicumque sunt, non audeant petere aliquam litteram in curia Romana, per se neque per interpositam personam, neque pro ecclesia neque pro alio loco neque sub specie predicationis neque pro persecutione suorum corporum: sed ubicumque non fuerint recepti, fugiant in aliam terram ad faciendam penitentiam cum benedictione Dei.

9 Et firmiter volo obedire ministro generali hujus fraternitatis et alii guardiano, quem sibi placuerit michi dare. Et ita volo esse captus in manibus suis, ut non possim ire vel facere ultra obedientiam et voluntatem suam, quia dominus meus est. Et quamvis sim simplex et infirmus, tamen semper volo habere clericum, qui michi faciat offitium, sicut in regula continetur.

10 Et omnes aii fratres teneantur ita firmiter obedire guardianis suis et facere offitium secundum regulam. Et qui inventi essent, quod non facerent offitium secundum regulam, et vellent alio mode variare, aut non essent catholici, omnes fratres, ubicumque sunt, per obedientiam teneantur, quod ubicumque invenerint aliquem ipsorum, proximiori custodi illius loci ubi ipsum invenerint, debeant representare. Et custos firmiter teneatur per obedientiam ipsum fortiter custodire, sicuti hominem in vinculis die noctuque, ita quod non possit eripi de manibus suis, donec propria sua persona ipsum representet in manibus sui ministri. Et minister firmiter teneatur per obedientiam mittere ipsum per tales fratres, qui die noctuque custodiant ipsum sicut hominem in vinculis, donec representent ipsum coram domino Hostiensi, qui est dominus, protector et corrector totius fraternitatis.

11 Et non dicant fratres: "Hec est alia regula," quia hec est recordatio, ammonitio, exhortatio et meum testamentum, quod ego frater Franciscus parvulus facio vobis fratribus meis benedictis propter hoc, ut regulam quam Domino promisimus, melius catholice observemus.

12 Et generalis minister, et omnes alii ministri et custodes per obedientiam teneantur, in istis verbis non addere vel minuere. Et semper hoc scriptum habeant secum juxta regulam. Et in omnibus capitulis que faciunt, quando legunt regulam, legant et ista verba. Et omnibus fratribus meis dericis et laycis precipio firmiter per obedientiam, ut non mittant glosas in regula neque in istis verbis dicendo: "Ita volunt intelligi." Sed sicut dedit michi Dominus simpliciter et pure dicere et scribere regulam et ista verba, ita simpliciter et pure sine glosa intelligatis et cum sancta operatione observetis usque in finem.

13 Et quicumque hec observaverit, in celo repleatur benedictione altissimi Patris et in terra repleatur benedictione dilecti Filii sui cum sanctissimo Spiritu Paraclito et omnibus virtutibus celorum et omnibus sanctis. Et ego frater Franciscus parvulus vester servus, quantumcumque possum confirmo vobis intus et foris istam sanctissimam benedictionem.