560 Home | Texts

John Gower, Vox Clamantis

The Complete Works of John Gower, Vol. 4, The Latin Works G.C. Macauley, ed. Pp. 194-196, lines 1015-1112 (Oxford 1902).

Hic loquitur de apostazia fratrum ordinis mendicancium, precipue de hiis qui sub ficta ypocrisis simplicitate quasi vniuersorum curias magnatum subuertunt, et inestimabiles suis ficticiis sepissime causant errores.

Cap. xxii.
Vt bona multa bonum fratrem quocumque sequntur,
    Sic mala multa malum constat vbique sequi.
Sunt etenim domini tres, quorum quilibet vni
    Seruit homo, per quem se petit ipse regi:
Est deus, est mundus, est demon apostata, cuius
    Ordine transgressus fert sibi frater onus.
Regula namque dei non nouit eum, neque mundi
    Dat sibi milicies libera nulla statum:
Non habet ipse deum, nec habere valet sibi mundum,
    Demonis vt proprium sic subit ipse iugum:
Omnis enim vicii viciosus apostata motor
    Aut fautor nutrit quod videt esse malum.
Testis erit Salomon, vir talis invtilis extat,
    Et peiora sue crimina mentis agit:
Arte vel ingenio, quo talis in orbe frequentat,
    Ducit in effectum plura timenda satis.
Non obstat paries illi, non clausa resistunt,
    Invia consistunt peruia queque sibi:
Per mare, per terras, per totum circuit orbem;
    Vt sibi plus placeat, cernere cuncta potest.

Nititur in fraudes, componit verba dolosa,
    Auget et accumulat multiplicatque dolos;
Proponit lites, rixas accendit in iram,
    Liuores nutrit invidiamque fouet;
Vincula disrumpit pacis, socialis amoris
    Federa perturbat, dissociatque fidem;
Suggerit incestum, suadet violare pudorem,
    Soluere coniugium, commaculare thorum;
Vsurpando fidem vultum mentitur honestum,
    Caucius vt fraudem palleat ipse suam.
In dampnis dandis promissor vbique fidelis,
    Comoda si dederit, disce subesse dolum:
Sub grossa lana linum subtile tenetur,
    Simplicitas vultus corda dolosa tegit;
Lingua venenato dum verba subornat in ore,
    Mellificat virus melque venena facit.
Vt sub virtutum specie lateat viciorum
    Actus, et vt turpis Simea fiat homo;
Ipse tumens humilem mentitur sepe professum,
    Quem fugit occulto spiritus ille dei.
Ordinis ipse sacri quicquid Franciscus honeste
    Virtutis statuit, hic viciare studet:
Cuncta colore tamen operit, facieque decora
    Fallit, dumque latent viscera plena dolo.

Invenies scriptum quod pennas strucio gestat
    Herodii pennis ancipitrisque pares;
Set non tam celeri viget eius penna volatu,
    Ypocritamque notat, qui similando volat.
Aurea facta foras similans ypocrita fingit,
    Set mala mens intus plumbea vota gerit:
Sunt etenim multi tales qui verba colorant,
    Qui pascunt aures, aurea verba sonant,
Verbis frondescunt, set non est fructus in actu,
    Simplicium mentes dulce loquendo mouent:
Set templum domini tales excludit, abhorret
    Verborum phaleras, verba polita fugit.
Scripta poetarum, que sermo pictus inaurat,
    Aurea dicuntur lingua, set illa caue:     [lingua: verba quidam codd.]
Est simplex verbum fidei bonus vnde meretur,
    Set duplex animo predicat absque deo.
Despicit eloquia deus omnia, quando polita
    Tecta sub eloquii melle venena fouent:
Qui bona verba serit, agit et male, turpiter errat,
    Nam post verba solet accio sancta sequi.
Quos magis alta scola colit, hii sermone polito
    Scandala subtili picta colore serunt.

Sepius aut lucrum vel honoris adepcio vani
    Fratrum sermones dat magis esse reos:
Sub tritici specie zizannia sepe refundunt,
    Dum doctrina tumens laudis amore studet:
Sepe suis meritis ascribere facta, mouere
    Scisma, peritorum mens studiosa solet.
Phiton siue Magus est scismaticus, quia turbat
    Verum quod credis et dubitanda mouet;
Set contra voces incantantis sapienter
    Aures obtura, ne cor adheret eis.
Non sunt hii fratres recti nec amore fideles
    Ecclesie Cristi, sicut habetur ibi;
Inperfecta magis Sinagoga notabit eorum
    Doctrinam, plene que neque vera docet:
Multociens igitur aliis nocet illa superba
    Copia librorum quos Sinagoga tenet.
Non sunt ecclesie recti ciues, Agar immo
    Parturit ancilla, perfida mater, eos:
Ergo recedat Agar, pariat quoque Sarra fidelem
    Ecclesie clerum, det Sinagoga locum.
Plantauit pietas et amor primordia fratrum,
    Quos furor ad presens ambiciosus agit:
Frater adest Odium, qui federa pacis abhorret,
    Cuius ab inferno cepit origo viam;
Ille professus enim claustralia iura resoluit,
    Nec fore concordes quos sinit ipse pares.
Qui tamen in culpa frater se sentit, et illam
    Non delet, tali talia verba loquor:
'Culpa mali laudem non debet tollere iusto,
    Nam lux in tenebris fulget honore magis:
Quisque suum portabit onus, culpetur iniqus,
    Laudeturque suis actibus ipse bonus.'

560 Home | Texts