Home 560 | Texts
Concordia Discordantium Canonum
ac primum
De Iure Naturae et Constitutionis
DISTINCTIO PRIMA.
GRATIANUS.
Humanum genus duobus regitur, naturali uidelicet iure et moribus. Ius
naturale est, quod in lege et euangelio continetur, quo quisque iubetur
alii facere, quod sibi uult fieri, et prohibetur alii inferre, quod sibi
nolit fieri. Unde Christus in euangelio: "Omnia quecunque uultis ut
faciant uobis homines, et uos eadem facite illis. Haec est enim lex et
prophetae."
Hinc Ysidorus in V. libro Ethimologiarum ait:
C. I. Diuinae leges natura, humanae moribus constant.
Omnes leges aut diuinae sunt, aut humanae. Diuinae natura, humanae
moribus constant, ideoque he discrepant, quoniam aliae aliis gentibus
placent. §. 1. Fas lex diuina est: ius lex humana. Transire per
agrum alienum, fas est, ius non est.
Gratianus. Ex uerbis huius auctoritatis euidenter datur intelligi, in
quo differant inter se lex diuina et humana, cum omne quod fas est, nomine
diuinae uel naturalis legis accipiatur, nomine uero legis humanae more
iure conscripti et traditi intelligantur. §. 1. Est autem ius
generale nomen, multas sub se continens species.
Unde in eodem lib. Ysidorus ait:
C.II. Ius genus, lex species eius est.
Ius generale nomen est; lex autem iuris est species. Ius autem est
dictum, quia iustum est. Omne autem ius legibus et moribus constat.
C.III. Quid sit lex.
Lex est constitutio scripta.
C.IV. Quid sit mos
Mos autem est longa consuetudo, de moribus tracta tantumdem.
C.V. Quid sit consuetudo
Consuetudo autem est ius quoddam moribus institutum, quod pro lege
suscipitur, cum deficit lex. §. 1. Nec differt, an scriptura, an
ratione consistat, quoniam et legem ratio commendat. §. 2. Porro si
ratione lex constat, lex erit omne iam, quod ratione constiterit, dumtaxat
quod religioni congruat, quod disciplinae conveniat, quod saluti
proficiat. §. 3. Vocatur autem consuetudo, quia in communi est
usu.
Gratianus. Cum itaque dicitur: "non differt, utrum consuetudo
scriptura, uel ratione consistat," apparet, quod consuetudo partim est
redacta in scriptis, partim moribus tantum utentium est reservata. Quae
in scriptis redacta est, constitutio siue ius uocatur; quae uero in
scriptis redacta non est, generali nomine, consuetudo uidelicet,
appellatur.
§. 1. Est et alia diuisio iuris, ut in eodem libro testatur Ysidorus
ita dicens:
C. VI. Que sint species iuris.
Ius aut naturale est, aut ciuile, aut gentium.