560 Home | Texts
Gregorii Turonensis In Gloria Confessorum

[Gregorii Episcopi Turonensis Historiarum Francorum Libri X. Bruno Krusch and Wilhelm Levison, eds. SERIES: Scriptorum rerum Merovingicarum tomi 1 pars 2; Monumenta Germaniae Historica. Hannover: Hahn, 1951.]

Praefatio

Sed timeo, ne, cum scribere coepero, quia sum sine litteris rethoricis et arte grammatica, dicaturque mihi a litteratis: "O rustice et idiota, ut quid nomen tuum inter scriptores indi aestimas? Vt quid opus hoc a peritis accipi putas, cui ingenium artis non subpeditat, nec ulla litterarum scientia subministrat? Qui nullum argumentum utile in litteris habes, qui nomina discernere nescis; saepius pro masculinis feminea, pro femineis neutra, et pro neutra masculina conmutas; qui ipsas quoque praepositiones, quas nobilium dictatorum observari sanxit auctoritas, loco debito plerumque non locas. Nam ablativis accusativa et rursum accusativis ablativa praeponis. Putasne: videtur, ut bos piger palaestrae ludum exerceat, aut asinus segnis inter spheristarum ordinem celeri volatu discurrat? Aut certe numquid poterit corvus nigredinem suam albentium columbarum pennis obtegere, aut obscuritas picis, liquoris lactei colore mutari? Nempe, ut ista fieri possibile non est, ita nec tu poteris inter scriptores alios haberi." Sed tamen respondebo illis et dicam, quia: "Opus vestrum facio et per meam rusticitatem vestram prudentiam exercebo. Nam, ut opinor, unum beneficium vobis haec scripta praebebunt, scilicet ut, quod nos inculte et breviter stilo nigrante describimus, vos lucide ac splendide stante versu in paginis prolixioribus dilatetis."
560 Home | Texts