Gregorii Turonensis Capitula Libri Primi

[Gregorii Episcopi TuronensisHistoriarum Francorum Libri X. Bruno Krusch and Wilhelm Levison, eds. SERIES: Scriptorum rerum Merovingicarum tomi 1 pars 1; Monumenta Germaniae Historica. Hannover: Hahn, 1951.]

Incipiunt Capitula Libri Primi

1. De Adam et Ewa.
2. De Cain et Abel.
3. De Enoch iusto.
4. De diluvio.
5. De Chus adinventorem staticuli.
6. De Babillonia.
7. De Abraham et Nino.
8. De Isaac, Isau et Iob et Iacob.
9. De Ioseph in Aegipto.
10. De transitu rubri maris.
11. De populo in deserto et Iosue.
12. De captivitate populi Israhelitici et generationebus usque David.
13. De Salamone et aedificatione templi.
14. De divisione regni Israhelitici.
15. De captivitate in Babillonia.
16. De nativitate Christi.
17. De diversis gentium regnis.
18. Quo tempore Lugdunos sit condita.
19. De muneribus magorum et necem infantum.
20. De mirabilibus et passione Christi.
21. De Ioseph, qui eum sepelivit.
22. De Iacobo apostulo.
23. De die resurrectiones dominicae.
24. De ascensione Domini et de interitu Pilati atque Herodis.
25. De passione apostolorum atque Nerone.
26. De Iacobo, Marco et Iohanne euangelista.
27. De persecutione sub Traiano.
28. De Adriano et adinventionibus hereticorum et passione sancti Policarpi atque Iustini.
29. De sancto Photino, Hirineo vel reliquis martyribus Lugdunensibus.
30. De septem viris in Gallis ad praedicandum missis.
31. De aecclesia Bituriga.
32. De Chroco et de delubro Arverno.
33. De martiribus qui circa Arvernum passi sunt.
34. De sancto Privato martyre.
35. De Quirino episcopo et martyre.
36. De nativitate sancti Martini et crucis inventione.
37. De Iacobo Nisebeno episcopo.
38. De transitu Antonii monachi.
39. De adventum sancti Martini.
40. De Melanea matrona.
41. De interitu Valentis imperatoris.
42. De imperio Theudosi.
43. De interitum Maximi tiranni.
44. De Orbico Arvernorum episcopo.
45. De sancto Hillidio episcopo.
46. De Nepotiano atque Arthemio episcopis.
47. De castitate amantium.
48. De transitu sancti Martini.

Expliciunt in Christi nomen capitula libri primi.