Latin 560 Homepage | Texts

Gregorii Magni Moralia in Iob

Marcus Adriaen, ed., Corpus Christianorum, Series Latina (Turnhout: Brepols, 1979) v. 143A

LIBER XXII, xv, 30-31

30. Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celaui in sinu meo iniquitatem meam. Haec sunt namque uerae humilitatis testimonia, et iniquitatem suam quemque cognoscere, et cognitam uoce confessionis aperire. At contra, usitatum humani generis uitium est, et labendo peccatum committere, et commissum negando abscondere, et conuictum defendendo multiplicare. Ex illo quippe lapsu primi hominis haec augmenta nequitiae ducimus, ex quo ipsam radicem traximus culpae. Sic namque ille dum lignum uetitum contigisset, abscondit se a facie Domini inter ligna paradisi. In qua absconsione, scilicet quia Deum latere non poterat, non latendi effectus describitur, sed affectus notatur. Qui cum argueretur a Domino, quod de ligno uetito contigisset, ilico respondit: Mulier quam dedisti mihi sociam ipsa mihi dedit de ligno, et comedi. Ipsa quoque mulier inquisita respondit: Serpens decepit me et comedi. Ad hoc quippe requisiti fuerant, ut peccatum quod transgrediendo commiserant confitendo delerent. Vnde et serpens ille persuasor, qui non erat reuocandus ad ueniam, non est de culpa requisitus. Interrogatus itaque homo est ubi esset, ut perpetratam culpam respiceret, et confitendo cognosceret quam longe a conditoris sui facie abesset. Sed adhibere sibimet utrique defensionis solatia quam confessionis elegerunt. Cumque excusare peccatum uoluit uir per mulierem, mulier per serpentem, auxerunt culpam, quam tueri conati sunt; oblique Adam Dominum tangens, quod ipse peccati eorum auctor exstiterit, qui mulierem fecit; et Eua culpam ad Dominum referens, qui serpentem in paradiso posuisset. Qui enim ore diaboli fallentis audierant: Eritis sicut dii, quia Deo esse similes in diuinitate nequiuerunt, ad erroris sui cumulum Deum sibi facere similem in culpa conati sunt. Sic ergo reatum suum dum defendere moliuntur, addiderunt ut culpa eorum atrocior discussa fieret quam fuerat perpetrata.

31. Vnde nunc quoque humani generis rami ex hac adhuc radice amaritudinem trahunt, et cum de uitio suo quisque arguitur, sub defensionum uerba quasi sub quaedam se arborum folia abscondit, et uelut ad quaedam excusationis suae opaca secreta faciem conditoris fugit, dum non uult cognosci quod fecit. In qua uidelicet occultatione non se Domino, sed Dominum abscondit sibi. Agit quippe ne omnia uidentem uideat, non autem ne ipse uideatur. Quo contra cuique peccatori iam exordium illuminationis est humilitas confessionis, quia sibimetipsi iam parcere renuit, qui malum non erubescit confiteri quod fecit; et qui defendendo accusare potuit, accusando se celerrime defendit. Vnde et mortuo Lazaro, qui mole magna premebatur, nequaquam dicitur: Reuiuisce; sed: Veni foras. Ex qua scilicet resurrectione, quae gesta in illius est corpore, signatur qualiter nos resuscitemur in corde, uidelicet mortuo dicitur: Veni foras, ut nimirum homo in peccato suo mortuus, et per molem malae consuetudinis sepultus, quia intra conscientiam suam absconsus iacet per nequitiam, a seipso foras exeat per confessionem. Mortuo enim ueni foras dicitur, ut ab excusatione atque occultatione peccati ad accusationem suam ore proprio exire prouocetur. Vnde David propheta, ab illa tanti morte facinoris reuiuiscens, ad uocem Domini quasi foras exiit, dum per Nathan correptus, quod fecerat accusauit.


Exercises

1. What is the earliest instance of the word absconsio in the Thesaurus Linguae Latinae? How many words does Gregory use in these paragraphs for 'hiding'? What is the earliest instance of persuasor?

2. Compare the style of this prose with that of Genesis 3. Consider the following:

Figura etymologica: cognate words in the same sentence.
Homoeoteleuton: words of similar ending in the same sentence (e.g. -ndo).
Transitions: Does either author show a preference for linking sentences by the use of a particular word or construction?
Anaphora of prepositions.
Interlocking word-order.
Latin 560 Homepage | Texts