Latin 5600 Homepage | Texts

Gregorii Turonensis Praefatio Libri Primi

[Gregorii Episcopi Turonensis Historiarum Francorum Libri X. Bruno Krusch and Wilhelm Levison, eds. SERIES: Scriptorum rerum Merovingicarum tomi 1 pars 1; Monumenta Germaniae Historica. Hannover: Hahn, 1951.]

Praefatio Prima Incipit

Decedenteb atquec immo potius pereunte abd urbibus Gallicanis liberalium cultura litterarum, cum nonnullae res gererenture vel rectaef vel inprobae,g ac feretash gentium desaeviret,i regum furor acueretur, eclesiaek inpugnarentur ab hereticis, a catholicis tegerentur, ferveret Christi fides in plurimis, tepisceretl in nonnullis, ipsae quoque eclesiae vel ditarentur a devotis vel nudarentur a perfides, nec repperire possit quisquam peritus dialectica in arte grammaticus, qui haec aut stilo prosaico aut metrico depingeret versu: ingemescebant saepius plerique, dicentes: "Vae diebus nostris, quia periit studium litterarum a nobis, nec reperitur rethor in populis, qui gesta praesentia promulgare possit in paginis." Ista etenim atque et his similia iugiter intuens dici, pro commemoratione praeteritorum, ut notitiam adtingerint venientum, etsi incultu effatu, nequivi tamen obtegere vel certamena flagitiosorum vel vitam recte viventium; et praesertim his inlicitus stimulis, quod a nostris fari plerumque miratus sum, quia: "Philosophantem rethorem intellegunt pauci, loquentem rusticum multi." Libuit etiam animo, ut pro suppotatione annorum ab ipso mundi principio libri primi poniretur initium, cuius capitula deursum subieci.*


APPARATUS CRITICUS

Praef. a) Ita B1; Incipit praephatio historie ecclesiastice, et m.s. XIII. add. dni Gregorii Turonensis archiepiscopi A1; Incipit praefatio Gregorii episcopi Toronensis ecclesiae B5; In Christi nomine incipit pr(a)efatio Gregorii Toronici episcopi (ep. Turonici C3) prima (om. C3) feliciter C 1.3; In Chr. n. incipit praefatio prima Gr. epi Turonensis in ecclesiastica historia Francorum C1a; Incipit praefatio C2. Reliqui codices B initio mutilati incipiunt B2II, 3, B3 II, 9, B4 II, 3, item C3* II, 7. Praefationem omittunt C 4.4* et classis D.

b) Decidente C2*, quod intellegitur. c) itaque A1. d) in B5 e) gerentur pr. m. C1. f) recte B5. C1. g) inprobe C1. h) feritas A1. C1.2. i) des(a)e B1, parvo spatio vacuo relicto; deseviret A1. C1. k) ita B1; aeclesiae B5. l) tepesceret C1 (non C 2); refrigesceret A1.


Study Questions

1. Read Norberg's chapter on Latin in Pre-Carolingian Gaul, then list as many of those features as you can find in the passage above. Identify variant readings in the apparatus criticus that can be accounted for by these features. Group the features by orthography, morphology, and syntax. Which list is the longest? Which the shortest?

2. Gregory regrets the poor condition of learning in his day ("nec repperire possit quisquam peritus dialectica in arte grammaticus"), acknowledging his own weakness. What words, expressions, even rhetorical figures, suggest that Gregory aspired to change that condition? (Cf. Gregory's comments on his own writing in the preface to his In Gloria Confessorum.)


Bibliography

Max Bonnet, Le latin de Grégoire de Tours (Paris: Hachette, 1890).

Latin 5600 Homepage | Texts