Latin 560 Homepage | Texts

Guibert de Nogent
Quo ordine sermo fieri debeat


R. Huygens, ed., Corpus Christianorum, vol. 127 (Turnhout 1993)

. . . Sit liber noster, ex quo nostrae procedat textus orationis, pura conscientia, ne, dum lingua aliis bona annuntiat, peccati memoria nos intus mordeat, quae locutionis impetum occulta confusione prepediat. Sermonem precedat oratio, ut animus fervens amore divino ardenter quae de deo sentit enuntiet, ut sicut apud se intrinsecus ardet, sic auditorum corda inflammet. Sermo nanque tepide languideque prolatus cum nec ipsi qui profert placeat, mire mirum esset si cuiquam placeret et ab eliso et iacente dictus alios erigere posset, cum proculdubio experti simus huiusmodi verbum non animos audientium sedare solere, sed opprimere fastidio et ad iram graviter irritare. Cum itaque rationis acumen minus in nobis vigere sentimus et loquela nostra optunditur et quod dici debeat non abundat et mens in arto posita defectum patitur, ut estimo ad nullius utilitatem extunc sermo porrigitur. Nam si, quando verbi copia exuberat et ad cordis placitum lingua progreditur, longus nimie fieri sermo non debet, quanto minus, cum nec memoria suppetit dicendorum et locutio prepeditur et animus torpet? Apud beatum Ambrosium legitur quia sermo tediosus iram excitat, et cum eadem sepius replicantur vel ultra modum diversa dicendo tenduntur, fieri inde solet ut tedio victis omnia pariter, prima, media et ultima, auferantur et quae prodesse pauca poterant, nimia et indiscrete effusa in fastidium et pene quodammodo in odium vertantur. Nam sicut victualia sobrie sumpta ad corporis nutrimentum in corpore permanent, immoderate vero vorata in detrimentum vergunt et vomitum provocant, et qui semine legitimo et parce modesteque edito coniugi miscetur prolem creat, qui vero semine fluit nichil utile efficit sed carnem fedat, ita qui nimie verbum profert et id quod auditorum cordibus insitum erat et proficere poterat aufert. Cum ergo et grandis animi fervor predicanti adest et multiplex tractandorum materia memoriae non deest, facundiae quoque possibilitas et ornatus necessitati superest, penset eorum qui tacite audiunt imbecillas vires, meliusque fore ut pauca et grate suscipiantur quam innumera, ex quibus nulla retineantur, finemque facere non differat, ut rursum cum sermonem facturus est alacres eos, non fastidiosos, inveniat.

Dicendum etiam nobis est quis tractatus doctori precipue habendus sit. Quattuor sunt regulae scripturarum, quibus quasi quibusdam rotis volvitur omnis sacra pagina, hoc est historia, quae res gestas loquitur, allegoria, in qua ex alio aliud intelligitur, tropologia, id est moralis locutio, in qua de moribus componendis ordinandisque tractatur, anagoge, spiritualis scilicet intellectus, per quem de summis et caelestibus tractaturi ad superiora ducimur. Verbi gratia, Ierusalem secundum historiam civitas est quaedam, secundum allegoriam sanctam aecclesiam significans; secundum tropologiam, id est moralitatem, animam fidelis cuiuslibet qui ad visionem pacis aeternae anelat, secundum anagogen caelestium civium vitam, qui deum deorum facie revelata in Sion vident, signat. Ex his igitur quattuor modis licet omnis fieri possit aut certe ex singulis, tamen, si quod utilius est ad curam interioris hominis pensetur, magis commoda ac intelligibilis in tractando moralitas esse videtur. Allegoria sane dum in propheticis apostolicisque libris disquiritur, pene nichil aliud quam fidem aedificat, quia scilicet, dum multifariam multisque modis olim deum loquentem in prophetis attente legimus, christiani temporis sacramenta indubie prenuntiata ibidem comperimus. Dei vero gratia iam fides omnium cordibus innotuit, quam etsi inculcare sepius ac retractare auditoribus oportuit, non minus tamen, immo multo crebrius, ea quae mores eorum instituere possint dicere convenit: facilius enim et securius de virtutum natura disserimus quam de fidei sacramentis, de quibus valde moderate aliquibus loquendum est, disputamus.