560 Home | Texts

Hisperica Famina: Sunrise

Anonymous

The Oxford Book of Medieval Latin Verse, F.J.E. Raby, ed., (Oxford 1959).


Titaneus olimphium inflammat arotus tabulatum
thalasicum illustrat vapore flustrum
flammivomo secat polum corusco supernum
almi scandit camaram firmamenti
alboreum febeus suffocat mene proritus
cibonea pliadum non exhomicant fulgora
merseum solifluus eruit nevum tactus
densos phetoneum extricat sudos incendium
roscida aret rubigine stillicidia
nec olivatus frondea olivat nimbus robora
fænosas dividuat imber uvas
micras uricomus apricat lacunas rogus
mundanumque torret iubar girum
aligera placoreum reboat curia concentum
tinulas patulis mormurant armonias rostris.

 

560 Home | Texts