Latin 560 Homepage | Texts

Isidore of Seville
"De lege"

Isidore of Seville, "De lege," Etymologies, Bk II.10, Peter K. Marshall, ed. Auteurs latins du moyen âge. Paris: Société d'Édition "Les Belles Lettres," 1983.

     Lex est constitutio populi, quam maiores natu cum plebibus sancierunt. Nam quod rex uel imperator edicit, constitutio uel edictum uocatur. Institutio aequitatis duplex est, nunc in legibus, nunc in moribus. Inter legem autem et mores hoc interest, quod lex scripta est, mos uero est uetustate probata consuetudo, siue lex non scripta. Nam lex a legendo uocata, quia scripta est. Mos autem longa consuetudo est, de moribus tracta tantundem. Consuetudo autem est ius quoddam moribus institutum, quod pro lege suscipitur, cum deficit lex; nec differt scriptura an ratione consistat, quando et legem ratio conmendat. Porro si ratione lex consistat, lex erit omne iam quod ratione constiterit, dumtaxat quod religioni congruat, quod disciplinae conueniat, quod saluti proficiat. Vocata autem consuetudo, quia in communi est usu.
     Omnis autem lex aut permittit aliquid, ut: "uir fortis petat praemium"; aut uetat, ut: "sacrarum uirginum nuptias nulli petere liceat"; aut punit, ut: "qui caedem fecerit, capite plectatur". Factae sunt autem leges, ut earum metu humana coherceatur audacia, tutaque sit inter inprobos innocentia, et in ipsis inprobis formidato supplicio refrenetur nocendi facultas. Legis enim praemio aut poena uita moderatur humana. Erit autem lex honesta, iusta, possibilis, secundum naturam, secundum consuetudinem patriae, loco temporique conueniens, necessaria, utilis, manifesta quoque, ne aliquid per obscuritatem in captionem contineat, nullo priuato commodo, sed pro communi ciuium utilitate conscripta.


1. How do the terms "mos" and "consuetudo" differ? What is the relationship between "ratio," "lex," and "consuetudo"?

2. According to the Thesaurus Linguae Latinae what is the etymology of "lex"? Comment on the etymology offered by Isidore.

3. Isidore derives "mos" from "mores," the plural of the same word. By what rationale can this be viewed as an etymology? How does the meaning of "mores" shed light on the meaning of "mos" here?