560 Home | Texts

Isidore on Wars

Isidori Hispalensis Episcopi Etymologiarvm sive originvm libri XX, W.M. Lindsey, ed. Oxford: Clarendon, 1911.

XVIII. DE BELLIS.

Primus bella intulit Ninus Assyriorum rex. Ipse enim finibus suis nequaquam contentus, humanae societatis foedus inrumpens exercitus ducere, aliena uastare, liberos populos aut trucidare aut subicere coepit, uniuersamque Asiam usque ad Libyae fines noua seruitute perdomuit. Hinc iam studuit orbis in mutuo sanguine alterna crassare caede. Quattuor autem sunt genera bellorum: id est iustum, iniustum, ciuile, et plus quam ciuile. Iustum bellum est quod ex praedicto geritur de rebus repetitis aut propulsandorum hostium causa. Iniustum bellum est quod de furore, non de legitima ratione initur. De quo in Republica Cicero dicit: "Illa iniusta bella sunt quae sunt sine causa suscepta. Nam extra ulciscendi aut propulsandorum hostium causa bellum geri iustum nullum potest". et hoc idem Tullius paruis interiectis subdidit: "Nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi dictum, nisi de repetitis rebus". Ciuile bellum est inter ciues orta seditio et concitati tumultus, sicut inter Syllam et Marium, qui bellum ciuile inuicem in una gente gesserunt. Plus quam ciuile bellum est ubi non solum ciues certant, sed et cognati; quale actum est inter Caesarem et Pompeium, quando gener et socer inuicem dimicauerunt. Siquidem in hac pugna frater cum fratre dimicauit, et pater aduersus filium arma portauit. Lucanus: In fratrum ceciderunt praemia fratres [2.151]. Item: Cui ceruix caesa parentis cederet [2.150].

Bella itaque dicuntur interna, externa, seruilia, socialia, piratica. Nam piratica bella sunt sparsa latronum per maria mioparonibus leuibus et fugacibus, non solum nauibus commeatus, sed etiam insulas prouinciasque uastantibus. Quos primum Gnaeus Pompeius post multam uastationem, quam terra marique diu egerant, mira celeritate conpressit ac superauit. Sicut autem bellum uocatur quod contra hostes agitur, ita tumultus quod ciuili seditione concitatur. Nam seditio est dissensio ciuium, dicta quod seorsum alii ad alios eant. Alii aestimant dissensionem animorum seditionem uocari, quam Graeci diastasin [preceding word written in Greek letters] uocant. Quo autem differat utrumque Cicero docet: "Potest enim", inquit, "esse bellum ut tumultus non sit. Tumultus autem esse sine bello non potest. Quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut maior timor oriatur?" unde etiam dictus tumultus, quasi timor multus. "Grauius autem esse tumultum quam bellum; nam in bello uacationes ualent, in tumultu non ualent". Differt autem bellum, pugna et proelium. Nam bellum uniuersum dicitur, ut Punicum. Huius partes sunt pugnae, ut Cannensis, Thermensis. Rursus in una pugna multa sunt proelia. Aliud enim in cornibus, aliud in media, aliud in extrema acie geritur. Bellum igitur est totum, pugna unius diei, proelium pars pugnae est. Bellum antea duellum uocatum eo quod duae sint partes dimicantium, uel quod alterum faciat uictorem, alterum uictum. Postea mutata et detracta littera dictum [est] bellum. Alii per antiphrasin putant dictum (eo quod sit horridum; unde illud: Bella, horrida bella [Aeneid 6.86]), cum bellum contra sit pessimum.


560 Home | Texts