560 Home | Texts
Thomas à Kempis
De Imitatione Christi
Thomae Hemerken à Kempis De Imitatione Christi. Michael
Joseph Pohl, ed. Freiburg im Breisgau: Herder, 1904.
Incipiunt admonitiones ad spiritualem vitam utiles de imitatione
christi
et contemptu omnium vanitatum mundi.
Capitulum I.
Qui sequitur me non ambulat in tenebris dicit Dominus. Haec sunt
verba Christi quibus admonemur, quatenus vitam eius et mores imitemur si
velimus veraciter illuminari, et ab omni caecitate cordis liberari.
Summum igitur studium nostrum sit in vita Iesu Christi meditari.
Doctrina Christi omnes doctrinas sanctorum praecellit, et qui spiritum
haberet absconditum ibi manna inveniret. Sed contingit quod multi ex
frequenti auditu evangelii parvum desiderium sentiunt quia spiritum
Christi non habent. Qui autem vult plane et sapide Christi verba
intellegere oportet ut totam vitam suam illi studeat conformare. Quid
prodest tibi alta de Trinitate disputare si careas humilitate unde
displiceas Trinitati? Vere alta verba non faciunt sanctum et iustum sed
virtuosa vita efficit Deo carum. Opto magis sentire compunctionem quam
scire eius definitionem. Si scires totam bibliam exterius et omnium
philosophorum dicta quid totum prodesset sine caritate Dei et gratia?
Vanitas vanitatum et omnia vanitas praeter amare Deum et illi soli
servire. Ista est summa sapientia per contemptum mundi tendere ad regna
caelestia. Vanitas igitur est divitias perituras quaerere et in illis
sperare. Vanitas quoque est honores ambire et in altum statum se
extollere. Vanitas est carnis desideria sequi et illud desiderare unde
postmodum graviter oportet puniri. Vanitas est longam vitam optare et de
bona vita parum curare. Vanitas est praesentem vitam solum attendere et
quae futura sunt non praevidere. Vanitas est diligere quod cum omni
celeritate transit et illic non festinare ubi sempiternum gaudium manet.
Memento illius frequenter proverbii quia non satiatur oculus visu nec
auris impletur auditu. Stude ergo cor tuum ab amore visibilium abstrahere
et ad invisibilia te transferre. Nam sequentes suam sensualitatem
maculant conscientiam et perdunt Dei gratiam.
560 Home | Texts