560 Home | Texts

George and the Dragon

Jacob of Voragine, Legenda Aurea, Giovanni Paolo Maggioni, ed.
SISMEL: Tavarnuzze, 1998.

Georgius tribunus genere Cappadox peruenit quadam uice in prouinciam Libye in ciuitatem que dicitur Silena. Iuxta quam ciuitatem erat stagnum instar maris in quo draco pestifer latitabat, qui sepe populum contra se armatum in fugam conuerterat flatuque suo ad muros ciuitatis accedens omnes inficiebat. Quapropter compulsi ciues duas oues cotidie sibi dabant ut eius furorem sedarent, alioquin sic muros ciuitatis inuadebat et aerem inficiebat quod plurimi interibant. Cum ergo iam oues pene deficerent, maxime cum harum copiam habere non possent, inito consilio ouem cum adiuncto homine tribuebant. Cum igitur sorte omnium filii et filie darentur et sors neminem exciperet et iam pene omnes filii et filie populi essent consumpti, quadam uice filia regis unica sorte est deprehensa et draconi adiudicata. Tunc rex contristatus ait: "Tollite aurum et argentum, etiam dimidium regni mei, et filiam meam mihi dimittite ne taliter moriatur." Cui populus cum furore respondit: "Tu hoc rex edictum fecisti et nunc omnes pueri nostri mortui sunt et tu uis filiam saluare? Nisi in filia tua compleueris quod in aliis ordinasti, succendemus te et domum tuam." Quod rex uidens cepit filiam flere dicens: "Heu me, filia mea dulcissima, quid de te faciam? Aut quid dicam, quando plus non uidebo nuptias tuas?" Et conuersus ad populum dixit: "Oro ut inducias octo dierum lugendi mihi filiam tribuatis." Quod cum populus annuisset, in fine octo dierum reuersus est populus cum furore dicens: "Quare perdis populum tuum propter filiam tuam? En omnes afflatu draconis morimur!" Tunc rex uidens quod filiam non posset liberare induit eam uestibus regalibus et amplexatus eam cum lacrimis dixit: "Heu me, filia mea dulcissima, de te filios in regali gremio nutrire credebam et nunc uadis ut a dracone deuoreris. Heu me, filia dulcissima, sperabam ad tuas nuptias principes inuitare, palatium margaritis ornare, tympana et organa audire, et nunc uadis ut a dracone deuoreris." Et deosculans dimisit eam dicens: "Vtinam, filia mea, ego ante mortuus essem quam te sic amisissem!" Tunc illa procidit ad pedes patris petens ab eo benedictionem suam. Quam cum pater cum lacrimis benedixisset, ad lacum processit. Quam beatus Georgius inde transiens ut plorantem uidit, eam quid haberet interrogauit. Et illa: "Bone iuuenis uelociter equum ascende et fuge ne mecum pariter moriaris." Cui Georgius: "Noli timere, filia, sed dic mihi quid hic prestolaris omni plebe spectante." Et illa: "Vt uideo, bone iuuenis, magnifici cordis es tu, sed cur mecum mori desideras? Fuge uelociter." Cui Georgius: "Hinc ego non discedam donec mihi quid habeas intimabis." Cum ergo illa totum sibi exposuisset, ait Georgius: "Filia, noli timere quia in Christi nomine te iuuabo." Et illa: "Bone miles, mecum ne pereas! Sufficit enim si sola peream. Nam me liberare non posses et mecum perires." Dum hec loquerentur, ecce, draco ueniens caput de lacu leuauit. Tunc puella tremefacta dixit: "Fuge, bone domine, fuge uelociter!" Tunc Georgius equum ascendens et cruce se muniens draconem contra se uenientem audacter aggreditur et lanceam fortiter uibrans et se deo commendans ipsum grauiter uulnerauit et ad terram deiecit. Dixitque puelle: "Proice zonam tuam in collum draconis nihil dubitans, filia!" Quod cum fecisset, sequebatur eam uelut mansuetissimus canis. Cum ergo eum in ciuitatem ducerent, populi hoc uidentes per montes et solitudines fugere ceperunt dicentes: "Ve nobis, quia iam omnes peribimus!" Tunc beatus Georgius innuit eis dicens: "Nolite timere, ad hoc enim me misit dominus ad uos, ut a penis uos liberarem draconis. Tantummodo in Christum credite et unusquisque uestrum baptizetur et draconem istum occidam." Tunc rex et omnes populi baptizati sunt. Beatus autem Georgius euaginato gladio draconem occidit et ipsum extra ciuitatem efferri precepit. Tunc quatuor paria boum ipsum in magnum campum foras duxerunt. Baptizati autem sunt in illa die XX milia hominum, exceptis paruulis et mulieribus. Rex autem in honorem beate Marie et beati Georgii ecclesiam mire magnitudinis construxit; de cuius altari fons uiuus emanat, cuius potus omnes languidos sanat. Rex uero infinitam pecuniam sancto Georgio obtulit, quam ille accipere renuens pauperibus eam dari precepit. Tunc Georgius de quatuor regem breuiter instruxit, scilicet ut ecclesiarum dei curam haberet, sacerdotes honoraret, diuinum officium diligenter audiret et semper pauperum memor esset; et sic osculato rege inde recessit. In aliquibus tamen libris legitur quod dum draco ad deuorandum [sic] puellam pergeret, Georgius se cruce muniuit et draconem aggrediens interfecit.


560 Home | Texts