560 Home | Texts
[Legatio Liudprandi Cremonensis Episcopi ad Imperatorem
Constantinopolitanum Nicephorum Phocam pro Ottonibus Augustis et
Adelheida]
Liudprandi Cremonensis Opera Omnia. P. Chiesa, ed. (Turnhout, 1998).
Ottones Romanorum invictissimos imperatores augustos gloriosissimamque
Adelheidem imperatricem augustam, Liudprandus sanctae Cremonensis ecclesiae
episcopus semper valere, prosperari, triumphare anhelat, desiderat, optat.
1. Quid causae fuerit quod prius literas sive nuntium meum non
susceperitis, ratio subsequens declarabit. Pridie Nonas Iunii Constantinopolim
venimus, et ad contumeliam vestram turpiter suscepti, graviter turpiterque sumus
tractati. Palatio quidem satis magno et aperto, quod nec frigus arceret, sicut
nec calorem repelleret, inclusi sumus; armati milites appositi sunt custodes,
qui meis omnibus exitum [exitium C--editio princeps, H. Canisius, 1600],
ceteris prohiberent ingressum. Domus ipsa solis nobis inclusis pervia, a
palatio adeo sequestrata, ut eo nobis non equitantibus, sed ambulantibus,
anhelitus truncaretur. Accessit ad calamitatem nostram quod Grecorum vinum ob
picis, taedae, gypsi commixtionem nobis impotabile fuit; domus ipsa erat
inaquosa, nec sitim saltem aqua extinguere quivimus, quam data pecunia emeremus.
Huic magno vae, vae aliud appositum est: homo +sciliorum+ custos, qui cotidianos
sumptus praeberet, cui similem si requiras, non terra, sed infernus forsan
dabit; is enim, quicquid luctus, quicquid miseriae excogitare potuit, quasi
torrens inundans in nos effudit. Nec in centum viginti diebus una saltem
praeteriit, quae non gemitus nobis praeberet et luctus.
2. Pridie Nonas Iunii, ut superius scripsimus, Constantinopolim ante
portam Caream venimus, et usque ad undecimam horam cum equis, non modica pluvia,
expectavimus; undecima vero hora, non ratus Nicephorus non dignos esse tam
ornatos vestra misericordia equitare, venire iussit, et usque in praefatam domum
marmoream, invisam, inaquosam, patulam sumus deducti. Octavo autem Idus,
sabbatho primo dierum pentecostes ante fratris eius Leonis coropalati et
logothetae praesentiam sum deductus, ubi de imperiali vestro nomine magna sumus
contentione fatigati. Ipse enim vos non imperatorem, id est basilea [Graece],
sua lingua, sed ob indignationem rhega [Graece], id est regem, nostra vocabat.
Cui cum dicerem quod significatur idem esse, quamvis quod significat diversum,
me ait non pacis, sed contentionis causa venisse; sicque iratus surgens, vestras
litteras vere indignans non per se, sed per interpretem suscepti, homo ipse ad
personam satis procerus, falso humilis, cui si innisus homo fuerit manum eius
perforabit.
3. Septimo autem Idus, ipso videlicet sancto die pentecostes, in
domo quae dicitur Stephana [Graece], id est Coronaria, ante Nicephorum sum
deductus, hominem satis monstruosum, pygmaeum, capite pinguem atque oculorum
parvitate talpinum, barba curta, lata, spissa et semicana foedatum, cervice
digitali turpatum, prolixitate et densitate comarum satis Hyopam, colore
Aethiopem, cui per mediam nolis occurrere noctem, ventre extensum, natibus
siccum, coxis ad mensuram ipsam brevem longissimum, cruribus parvum, calcaneis
pedibusque aequalem, villino, sed nimis veternoso vel diuturnitate ipsa foetido
et pallido, ornamento indutum, Sicioniis calceamentis calceatum, lingua
procacem, ingenio vulpem, periurio seu mendacio Ulyxem. Semper mihi domini mei
imperatores augusti formosi, quanto hinc formosiores visi estis! Semper ornati,
quanto hinc ornatiores! Semper potentes, quanto hinc potentiores! Semper
mites, quanto hinc mitiores! Semper virtutibus pleni, quanto hinc pleniores!
Sedebant ad sinistram -- non in eadem linea, sed longe deorsum -- duo parvuli
imperatores, eius quondam domini, nunc subiecti. Cuius narrationis initium hoc
fuit:
4. "Debueramus, immo volueramus, te benigne magnificeque suscipere;
sed domini tui impietas non permittit, qui tam inimica invasione Romam sibi
vindicavit, Berengario et Adelberto contra ius fasque vi eam abstulit, Romanorum
alios gladio, alios suspendio interemit, oculis alios privavit, exilio alios
relegavit, et imperii nostri insuper civitates homicidio aut incendio sibi
subdere temptavit. Et quia affectus eius pravus effectum habere non potuit,
nunc te, malitiae huius suggestorem atque impulsorem, simulata pace quasi
kataskopon [Graece], id est exploratorem, ad nos direxit."
5. Cui inquam ego: "Romanam civitatem dominus meus non vi aut
tyrannice invasit, sed a tyranni, immo tyrannorum, iugo liberavit. Nonne
effoeminati dominabantur eius, et -- quod gravius sive turpius -- nonne
meretrices? Dormiebat, ut puto, tunc potestas tua, immo decessorum tuorum, qui
nomine solo, non autem re ipsa imperatores Romaorum vocantur.
Si potentes, si imperatores Romanorum erant, cur Romam in meretricum potestate
sinebant? Nonne sanctissimorum paparum alii sunt relegati, alii adeo aflicti,
ut neque cotidianos sumptus nec elemosinam habere quirent? Nonne Adelbertus
contumeliosas literas Romano et Constantino decessoribus tuis imperatoribus
misit? Nonne sanctissimorum apostolorum ecclesias rapinis expoliavit? Quis ex
vobis imperatoribus zelo Dei ductus tam indignum facinus vindicare et sanctam
ecclesiam in statum proprium reformare curavit? Neglexistis vos, non neglexit
dominus meus, qui a finibus terrae surgens Romamque veniens impiis abstulit et
sanctorum apostolorum vicariis potestatem et honorem omnem contradidit.
Postmodum vero insurgentes contra se et domnum apostolicum, quasi iurisiurandi
violatores, sacrilegos, dominorum suorum apostolicorum tortores, raptores,
secundum decreta imperatorum Romanorum Iustiniani, Valentiniani, Theodosii et
ceterorum cecidit, iugulavit, suspendit et exilio relegavit; quae si non
faceret, impius, iniustus, crudelis, tyrannus esset. Palam est quod Berengarius
et Adelbertus, sui milites effecti, regnum Italicum sceptro aureo ex eius manu
susceperant et, praesentibus servis tuis qui nunc usque supersunt et hac in
civitate degunt, iureiurando fidem promiserunt. Et quia suggerente diabolo hanc
perfide violarunt, iuste illos quasi desertores sibique rebelles regno privavit;
quod ita subditis tibi et postmodum rebellibus faceres."
560 Home | Texts