Home 560 | Texts

Anonymus Haserensis De Episcopis Eichstetensibus

Ludwig C. Bethmann, ed. Monumenta Germaniae historica, Scriptores, v. 7.
15. Defuncto itaque Reginoldo episcopo (989) successit Megingaudus, antecessori suo tam moribus quam scientia dissimillimus. Ille quippe adprime, hic vero mediocriter erat litteratus; ille mitis et benignus, hic severus et iracundus; in illo perfugium miseris, in isto communis erat pernicies malis. De isto episcopo tam multa tamque mira narrantur, ut melius esset omnino reticere de eo quam parum aliquid dicere; nisi scirem, quod hoc aut invidiae deputaretur aut inscitiae. Dicam ergo vel pauca, nec predictorum arguar; reticebo autem multa, ne a proposito longius impediar.

16. Hujus episcopi mentionem etiam in superiori libello feci, cum de Vastolfo Haserensi, narravi, quem in confirmatione Ezzolfum jussit nominari. Ipse libentissime manducavit, ideoque nomen a jejunio ductum sibi displicuit. Solebat autem saepissime antecessorum suorum more celebrare. Qui cum venisset illuc, fratresque eum more solito suscipere vellent, cantato brevi psalmo innuit eis ne amplius quid cantarent; sedensque ad mensam, aut aprum magnum aut tale aliquid fratribus misit dicens, Fer hoc illis Dei servis, qui me nuper tam devote et optime susceperunt.

17. Erat autem in omni divino servitio amator brevitatis, semperque malebat missam brevem quam mensam. Quodam itaque tempore cum ibidem in die sancto pasce missam publicam cantaret, tandemque ad sequentiam cantandam ventum esset, eamque praecentor solito more sollempniter elevaret: iratus episcopus vocat archidiaconum, jussitque eum quantocius legere ewangelium: Illi, inquit, insaniunt et nimium diu cantando fame et siti me occidunt. Stulte! Antequam fierent sequentiae, plures Deo placitae cantatae sunt missae. Quadragesimae tempus annuo sibi spatio longius videbatur, ideoque dato interdum pretio jejunium redimere consuevit. Per singulas enim quadragesimales dominicas, cum prima cantaretur, husonem magnum in medio choro jussit extendere cum hujusmodi legatione: Dic dominis meis,--semper enim fratres Eistetenses appellare consuevit,--ut hanc caritatem habeant de me, quatenus in hac ebdomada tempestivius mihi liceat comedere. Hoc pretio conducti quamquam solito maturius cantarent, tamen cum prima cantabatur, ille meridiem,--cum tertia, ille nonam esse dicebat, statimque ad mensam accedebat.

* * * * *

21. Alio quoque tempore, cum junior quidam clericus legatione Macelini Wirzeburgensis episcopi functus ad eum veniret, videns eum a longe accipitrem in manu ferentem, vocat unum ex camerariis suis et ait: Sic et sic facito cum adveniente clerico At ille venienti occurrens, et descendentis equum devote suscipiens, addidit Date mihi ad servandum et accipitrem, donec vestram peragitis legationem. Clericus vero nihil mali suspicatus, statim tradidit alitem. At ille apprehensum per liguras accipitrem, ter et quater in faciem clerici percussit, Furcifer, inquiens, quomodo ausus es ad episcopum venire hujusmodi alitem ferens? Confusus et dolens clericus ingreditur ad episcopum, non jam legationis causa sed querelarum, minitans hanc se contumeliam domino suo lacrimabiliter conquesturum. Cui episcopus: Immo ego, inquit, nisi patienter feratis, mandabo domino vestro, quam inurbane ad me venistis, et non solum gratiam ejus, sed et bona vestra et ipsum ordinem perdam vobis. Vos equidem stulte egistis; stulte egit et meus; condonate alterutrum, quod invicem peccastis; et cavete de cetero, ne umquam ad me vel ad aliquem episcopum tam irregulariter veniatis. Deinde donatus et ipse non vili munere, abdicata injuria recessit in pace.

22. Habebant autem hii duo episcopi magnam inter se familiaritatem propter assiduam munerum missionem. Noster husones et serica vellera subtilesque pannos, quibus habundabat, mittere, ille econtra vinum optimum, cujus sibi magna copia, seniori autem non parva erat penuria, retribuere. Ille nostrum interius, noster illum exterius procurabat, et sic munifica manus amicitiam mutuam confirmabat. Quodam autem autumpno missis noster muneribus solitis cum speratam vini remunerationem pendulus expectaret, sodes ejus sollempniter jocari volens, decem quidem carradas delicati vini misit, verum urbane illum prius elusit. Praemissus quippe nuncius ejus saccos, quibus vellera ferebantur, musto impletos coram episcopo indignanter projecit et nulla salutatione premissa, Ecce, inquit, dominus meus remisit vobis munuscula vestra sibi indigna, vobis necessaria. Ad hec episcopus, Furcifer, inquit, tuus dominus non erat talibus donis dignus, ideoque juste remisit, quae suae conditioni incongrua esse recognovit. Fatuus rex quid faceret ignoravit, cum tali talem episcopatum dedit. Tunc legatus stricto cultro saecos temere discidit, et effuso musto episcopum in iram maximam provocavit. Exclamavit enim voce magna et dixit: Filius meretricis, dominus tuus itane aperte ausus est mihi illudere? Per sanctum Willibaldum oculos tuos non auferes a me. Interea, ut erat preordinatum, intrant ordinatim plaustra ducentia vinum. Tum vero legatus reverenter accedens, Dominus meus, inquit, mandat vobis, domine, servitium suum et omne bonum. Quem terribiliter intuitus episcopus dixit: Eho, trifurcifer! Quis autem ille dominus tuus est? totne dominos habes. Episcopus, inquit, est Wirzeburgensis, et has decem carradas vini misit vobis. Tunc ille alacer et laetabundus, Serione tu, ait, haec dicis, an iterum ludis? Credo, ut est ridendi splene cachinno, aquam misit pro vino. Econtra legato optimum vinum esse affirmante, epicurus episcopus jam plane laetissimus, Benedictus, inquit, Domino Deo sodes meus dilectissimus, benedicta munera ejus! Revera decus est Wirzeburgensium presulum. Sapiens imperator nusquam melius collocare poterat hunc optimum episcopatum. Tam cito vituperatio illa versa est in laudem, tam cito ex tam vili tam insignis factus est episcopus. Hunc legatum nequaquam credas utcumque donatum. Sic homo erat; cum nuper maxime fervebat, paulo post tam placidus ut ovis fiebat. Denique cum aliquando durius in aliquem saeviret inpransus, post mensam flebiliter se ipsum accusabat, dicens, se propter ventris sui impatientiam innocuam sancti Willibaldi lacerasse familiam. Nec mirum, si haec vel subditis vel aequalibus fecit, qui nec, ipsi imperatori provocatus pepercit.

23. Beatae in Christo memoriae Heinricus imperater, Babenbergensis episcopatus institutor, cum sollempnes tam sibi quam aliis ludos exhibere vellet, mandavit huic episcopo nostro, suo vero propinquo, in parte consanguineo, ut plenum sibi in via Ratissponensi daret servitium, archiepiscopo cuilibet nonnihil formidandum. Cui cum regius legatus singulatim quae danda essent magnifice enumeraret, tandemque ad immensam vini mensuram ventum esset, Pessime! inquit, dominus tuus aperte insanit. Unde deberem sibi tantum servitium dare, qui nec memetipsum satis queo pascere? Ego quidem socius ejus eram genere; sed ipse fecit rebus quasi pauperem parrochianum, et nunc regale poscit a me servitium? Unde sibi tot carradas vini? Ego quidem de vino nihil habeo nisi unam parvulam carradam, quam dedit mihi sodes meus diabolus Augustensis episcopus tantum ad sacrificium---dicebat autem Brunonem, ipsius imperatoris germanum fratrem;---per sanctum, inquit, Willibaldum, ne una quidem gutta hujus vini intrabit in os domini tui. Tandem cum defervisset ira ejus, pretiosos imperatori aliquot pannos misit, et legato dixit: Hoc voluit dominus tuus, hoc habeat; hoc est Eistetensium episcoporum potius quam plenum regibus dare servitium.

24. Quando ad curiam venit, si via lutosa erat, usque ad ipsam regalis cubiculi januam equitare solebat. Quod cum alii episcopi inconveniens esse dicerent, hiis verbis compescuit eos, dicens: O stulti, egone deberem propter inanes facetias vestras quasi vile mancipium luto aspergi? Quid mihi equus caballus, si ad curiam venirem viator lutosus? Transeunte caesare, cum alii episcopi debita reverentia surgerent illeque resideret, caeteris hoc notantibus simpliciter se absolvebat, Ego, inquiens, senior sum cognatus, et seniorem honorare tam gentiles quam sacrae jubent litterae. Multa scienter pretereo, quia et de aliis dicere et ad propositum redire debeo, ideoque de novissimis ejus breviter commemorare volo.

25. Christianissimus imperator Heinricus cum Babenhergensem episcopatum regaliter ditatum consummare non posset, nisi a circumjacentibus diocesibus parrochiae terminos redimeret, solus agonista noster, tam moribus quam genere fretus, viriliter sibi restitit, et ad vitae usque finem iniquo concambio nullatenus acquiescere voluit. Illo vero feliciter defuncto (1014), Eistetensem episcopatum, ab initio usque tunc a nobilibus et summis viris habitum, ingeniosus imperator tunc demum servili personae addixit; et Gunzoni cuidam, Babenbergensis ecclesiae custodi, hoc ipsum ut strueret, dedit. Sub hoc episcopo cum caesar propositi sui properus predictum concambium maturare vellet, et novus ille episcopus capellanorum ac militum suorum tunc praecipuorum consilio fretus constanter restitisset, iracundo admodum animo caesar fertur dixisse: Gunzo, quid hoc audio de te? An ignoras, quia propterea episcopum te loci illius feci, ut, quia voluntatem meam cum priore, utpote socio meo, perficere non poteram, tecum, qui ejusmodi es, sine dilatione perficiam? Cave, ne unquam tale quid audiam ex te, si vel episcopatum vel gratiam meam velis retinere. Quibus auditis, episcopus quidem obmutuit; clerus vero et militia in contradictione perstiterunt, adeo ut abhominabile concambium potenter potius quam voluntarie sit factum. Hinc est, quod unus de senioribus Babenbergensium fratrum in extremis positus hoc quasi legitimum sempiternum futuris mandasse fertur generationibus, ut Eystetense concambium nunquam destrui paterentur, Wirzeburgensis vero mutationem non multum abnuerent, sed ipsa episcopalis sedes in illa diocesi sua non fuisset. Propter hoc inlaudabile concambium idem episcopus fecit et aliud ecclesiae nostrae non mediocre dampnum. Nam quia venationibus ultra modum deditus erat, regalem curiam in Retia sitam, Nordelingen dictam, Ratisponensi episcopo pro venatione quadam Stederach vocata prope Ungariam sita delegavit; de qua venatione omnes post eum episcopi ne unius quidem oboli pretium habuerunt.