560 Home | Texts

Passio Sanctarum Perpetuae et Felicitatis

The Acts of the Christian Martyrs, H. Musurillo, ed. (Oxford 1972).

[18] Illuxit dies uictoriae illorum, et processerunt de carcere in amphitheatrum quasi in caelum hilares, uultu decori, si forte gaudio pauentes non timore. 2. sequebatur Perpetua lucido uultu et placido incessu ut matrona Christi, ut Dei delicata, uigore oculorum deiciens omnium conspectum. 3. item Felicitas, saluam se peperisse gaudens ut ad bestias pugnaret, a sanguine ad sanguinem, ab obstetrice ad retiarium, lotura post partum baptismo secundo. 4. et cum ducti essent in portam et cogerentur habitum induere, uiri quidem sacerdotum Saturni, feminae uero sacratarum Cereri, generosa illa in finem usque constantia repugnauit. 5. dicebat enim: Ideo ad hoc sponte peruenimus ne libertas nostra obduceretur; ideo animam nostram addiximus, ne tale aliquid faceremus; hoc uobiscum pacti sumus. 6. agnouit iniustitia iustitiam: concessit tribunus. quomodo erant, simpliciter inducerentur. 7. Perpetua psallebat caput iam Aegyptii calcans. Reuocatus et Saturninus et Saturus populo spectanti comminabantur. 8. dehinc ut sub conspectu Hilariani peruenerunt, gestu et nutu coeperunt Hilariano dicere: Tu nos, inquiunt, te autem Deus. 9. ad hoc populus exasperatus flagellis eos uexari per ordinem uenatorum postulauit; et utique gratulati sunt quod aliquid et de dominicis passionibus essent consecuti.

[19] Sed qui dixerat: Petite et accipietis, petentibus dederat eum exitum quem quis desiderauerat. 2. nam, si quando inter se de martyrii sui uoto sermocinabantur, Saturninus quidem omnibus bestiis uelle se obici profitebatur, ut scilicet gloriosiorem gestaret coronam. 3. itaque in commissione spectaculi ipse et Reuocatus leopardum experti etiam super pulpitum ab urso uexati sunt. 4. Saturus autem nihil magis quam ursum abominabatur; sed uno morsu leopardi confici se iam praesumebat. 5. itaque cum apro subministraretur, uenator potius qui illum apro subligauerat, subfossus ab eadem bestia post dies muneris obiit; Saturus solummodo tractus est. 6. et cum ad ursurn substrictus esset in ponte, ursus de cauea prodire noluit. itaque secundo Saturus inlaesus reuocatur.

[20] Puellis autem ferocissimam uaccam ideoque praeter consuetudinem conparatam diabolus praeparauit, sexui earum etiam de bestia aemulatus. 2. itaque dispoliatae et reticulis indutae producebantur. horruit populus alteram respiciens puellam delicatam, alteram a partu recentem stillantibus mammis. 3. ita reuocatae et discinctis indutae. prior Perpetua iactata est et concidit in lumbos. 4. et ubi sedit, tunicam a latere discissam ad uelamentum femoris reduxit pudoris potius memor quam doloris. 5. dehinc acu requisita et dispersos capillos infibulauit; non enim decebat martyram sparsis capillis pati, ne in sua gloria plangere uideretur. 6. ita surrexit et elisam Felicitatem cum uidisset, accessit et manum ei tradidit et suscitauit illam. et ambae pariter steterunt. 7. et populi duritia deuicta, reuocatae sunt in portam Sanauiuariam. 8. illic Perpetua a quodam tunc catechumeno Rustico nomine qui ei adhaerebat, suscepta et quasi a somno expergita (adeo in spiritu et in extasi fuerat) circumspicere coepit et stupentibus omnibus ait: Quando, inquit, producimur ad uaccam illam nescioquam? 9. et cum audisset quod iam euenerat, non prius credidit nisi quasdam notas uexationis in corpore et habitu suo recognouisset. 10. exinde accersitum fratrem suum et illum catechumenum, adlocuta est dicens: In fide state et inuicem omnes diligite, et passionibus nostris ne scandalizemini.

[21] Item Saturus in alia porta Pudentem militem exhortabatur dicens: Ad summam, inquit, certe, sicut praesumpsi et praedixi, nullam usque adhuc bestiam sensi. et nunc de toto corde credas: ecce prodeo illo, et ab uno morsu leopardi consummor. 2. et statim in fine spectaculi leopardo obiectus de uno morsu tanto perfusus est sanguine, ut populus revertenti illi secundi baptismatis testimonium reclamauerit: Saluum lotum! saluum lotum! 3. plane utique saluus erat qui hoc modo lauerat. 4. tunc Pudenti militi, [inquit] Vale, inquit, et memento fidei et mei; et haec te non conturbent, sed confirment. 5. simulque ansulam de digito eius petiit, et uulneri suo mersam reddidit ei hereditatem, pignus relinquens illi et memoriam sanguinis. 6. exinde iam exanimis prosternitur cum ceteris ad iugulationem solito loco. 7. et cum populus illos in medio postularet, ut gladio penetranti in eorum corpore oculos suos comites homicidii adiungerent, ultro surrexerunt et se quo uolebat populus transtulerunt, ante iam osculati inuicem, ut martyrium per sollemnia pacis consummarent. 8. ceteri quidem inmobiles et cum silentio ferrum receperunt: multo magis Saturus, qui et prior ascenderat, prior reddidit spiritum; nam et Perpetuam sustinebat. 9. Perpetua autem, ut aliquid doloris gustaret, inter ossa conpuncta exululauit, et errantem dexteram tirunculi gladiatoris ipsa in iugulum suum transtulit. 10. fortasse tanta femina aliter non potuisset occidi, quae ab inmundo spiritu timebatur, nisi ipsa uoluisset.

11. O fortissimi ac beatissimi martyres! o uere uocati et electi in gloriam domini nostri Iesu Christi! quam qui magnificat et honorificat et adorat, utique et haec non minora ueteribus exempla in aedificationem Ecclesiae legere debet, ut nouae quoque uirtutes unum et eundem semper Spiritum Sanctum usque adhuc operari testificentur, et omnipotentem Deum Patrem et Filium eius Iesum Christum dominum nostrum, cui est claritas et inmensa potestas in saecula saeculorum. Amen.


560 Home | Texts