LAT 560 Homepage | Texts

Libri Epistolarum Sancti Patricii Episcopi
Liber Primus: Confessio

Ludwig Bieler, Clavis Patricii II: Libri epistolarum Sancti Patricii episcopi--introduction, text and commentary. Series: Royal Irish Academy dictionary of medieval Latin from Celtic sources. Ancillary publications; 4 (Dublin: Royal Irish Academy, 1993).
CALL NUMBER: BR1720.P26 B324x 1993

      1.Ego Patricius peccator rusticissimus et minimus omnium fidelium et contemptibilissimus apud plurimos
patrem habui Calpornium diaconum filium quendam Potiti presbyteri, qui fuit uico Bannaventa Berniae; uillulam enim prope habuit, ubi ego capturam dedi.
Annorum eram tunc fere sedecim. Deum enim uerum ignorabam et Hiberione in captiuitate adductus sum cum tot milia hominum--secundum merita nostra, quia a Deo recessimus [Is 59.13] et praecepta eius non custodiuimus [Gen 26.5] et sacerdotibus nostris non oboedientes fuimus, qui nostram salutem admonebant: et Dominus induxit super nos iram animationis suae et dispersit nos in gentibus [Is 42.25] multis etiam usque ad ultimum terrae [Act 13.47], ubi nunc paruitas mea esse uidetur inter alienigenas,
      2. et ibi Dominus aperuit sensum incredulitatis meae [Luc 24.45], ut uel sero rememorarem delicta mea et ut conuerterem toto corde ad Dominum Deum meum [Joel 2.12-13], qui respexit humilitatem meam [Luc 1.48] et misertus est adolescentiae et ignorantiae meae et custodiuit me antequam scirem eum et antequam saperem uel distinguerem inter bonum et malum et muniuit me et consolatus est me ut pater filium.
* * * * *

      9. Quapropter olim cogitaui scribere, sed et usque nunc haesitaui; timui enim ne incederem in linguam [cf Eccl 28.27] hominum, quia non didici sicut et ceteri, qui optime itaque iura et sacras litteras utraque pari modo combiberunt et sermones illorum ex infantia numquam mutarunt, sed magis ad perfectum semper addiderunt. Nam sermo et loquela [cf Ioh 8.43] nostra translata est linguam alienam, sicut facile potest probari ex saliua scripturae meae qualiter sum ego in sermonibus instructus atque eruditus, quia, inquit, sapiens per linguam dinoscetur et sensus et scientia et doctrina ueritatis [Eccl 4.29].
      10. Sed quid prodest excusatio iuxta ueritatem [Act 22.3], praesertim cum praesumptione, quatenus modo ipse adpeto in senectute mea quod in iuuentute non comparaui? quod obstiterunt peccata mea ut confirmarem quod ante perlegeram. Sed quis me credit etsi dixero quod ante praefatus sum?
Adolescens, immo paene puer inuerbis, capturam dedi, antequam scirem quid adpetere uel quid uitare debueram.
Vnde ergo hodie erubesco et uehementer pertimeo denudare imperitiam meam, quia desertis breuitate sermone explicare nequeo, sicut enim spiritus gestit et animus, et sensus monstrat adfectus.
      11. Sed si itaque datum mihi fuisset sicut et ceteris, uerumtamen non silerem propter retributionem [Ps 118.112], et si forte uidetur apud aliquantos me in hoc praeponere cum mea inscientia et tardiori lingua [Ex 4.10], sed etiam scriptum est enim: Linguam balbutientes uelociter discent loqui pacem [Is 32.4].
      Quanto magis nos adpeter debemus, qui sumus, inquit, epistola Christi in salutem usque ad ultimum terrae [cf 2 Cor 3.2-3], et si non deserta, sed ratum et fortissimum scripta in cordibus uestris non atramento sed spiritu Dei uiui [2 Cor 3.2-3]. Et iterum Spiritus testatur et rusticationem ab Altissimo creatam [Eccl 7.16].