560 Home | Texts
De pellicano
Physiologus
De pellicano dicit David in psalmo ci: "Similis factus sum pellicano in
solitudine." Physiologus dicit de eo quod nimis amans sit filios suos. Cum
autem genuerit natos et coeperint crescere, percutientes lacerant parentes suos
in faciem. Illi autem repercutiendo occidunt filios suos. Tertia autem die
mater eorum percutiens costam suam aperit latus suum et infundit sanguinem super
corpora mortuorum, sicque cruore ipsius sanantur resuscitati pulli. Ita et
Dominus noster Iesus Christus per Isaiam prophetam dicit: "Filios genui et
exaltavi; ipsi autem me spreverunt." Nos igitur auctor et conditor noster
omnipotens Deus creavit et cum non essemus fecit nos ut essemus. Nos vero e
contrario percussimus eum cum in conspectu eius potius creaturae servivimus quam
creatori. Idcirco in crucem ascendere dignatus est percussoque latere eius
exivit sanguis et aqua in salutem nostram et vitam aeternam. Amen.