timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. (1:7)fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam. (2:1-2)
iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem, via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant (4:18-19)
omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit (4:23)
principium sapientiae timor Domini, et scientia sanctorum prudentia (9:10)
in multiloquio peccatum non deerit, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est (10:19)
circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua (11:22)
qui calumniatur egentem exprobrat factori eius, honorat autem eum qui miseretur pauperis (14:31)
responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem (15:1)
melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio (15:17)
omnes viae hominum patent oculis eius, spirituum ponderator est Dominus; revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae (16:2, 3)
melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium (16:32)
expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua (17:12)
novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam (29:7)