560 Home | Texts

Aurelii Prudentii Clementis Praefatio

Aurelii Prudentii Clementis Carmina, M.P. Cunningham, ed., (Turnhout 1966).

Per quinquennia iam decem,
ni fallor, fuimus; septimus insuper
annum cardo rotat, dum fruimur sole uolubili.

Instat terminus et diem
uicinum senio iam Deus adplicat.
quid nos utile tanti spatio temporis egimus?

aetas prima crepantibus
flevit sub ferulis, mox docuit toga
infectum uitiis falsa loqui non sine crimine.

Tum lascivia proteruitas
et luxus petulans (heu pudet ac piget)
foedauit iuuenem nequitiae sordibus et luto.

Exim iurgia turbidos
armarunt animos et male pertinax
uincendi studium subiacuit casibus asperis.

Bis legum moderamine
frenos nobilium reximus urbium;
ius ciuile bonis reddidimus, terruimus reos.

Tandem militiae gradu
euectum pietas principis extulit
adsumptum propius stare iubens ordine proximo.

Haec dum uita uolans agit,
inrepsit subito canities seni,
oblitum ueteris me saliae consulis arguens,

Sub quo prima dies mihi
quam multas hiemes uoluerit et rosas
pratis post glaciem reddiderit, nix capitis probat.

Numquid talia proderunt
carnis post obitum uel bona vel mala,
cum iam quidquid id est quod fueram mors aboleuerit?

dicendum mihi: "quisquis es,
mundum quem coluit mens tua perdidit;
non sunt illa Dei quae studuit, cuius habeberis".

Atqui fine sub ultimo
peccatrix anima stultitiam exuat;
saltem voce deum concelebret, si meritis nequit.

Hymnis continuet dies
nec nox ulla uacet quin dominum canat;
pugnet contra hereses, catholicam discutiat fidem,

conculcet sacra gentium,
labem, roma, tuis inferat idolis,
carmen martyribus deuoueat, laudet apostolos.

Haec dum scribo uel eloquor,
uinclis o utinam corporis emicem
liber quo tulerit lingua sono mobilis ultimo!


560 Home | Texts