(R. Hanslik, ed., vol. 75 in Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum,
Vienna, 1960.)
| II.QVALIS DEBEAT ABBAS ESSE | debeat |
| 1. Abbas, qui praeesse dignus est monasterio, semper meminere debet, quod dicitur, et nomen maioris factis implere. | Abbas praeesse (+dat.) meminere = meminisse (CL) maioris (sc. viri) |
| 2. Christi enim agere vices in monasterio creditur, quando ipsius uocatur pronomine dicente apostolo: | [Abbas] creditur agere quando - causal |
| 3. Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba pater. | Rom. 8:15 |
| 4. Ideoque abbas nihil, extra praeceptum domini quod sit, debet aut docere aut constituere uel iuuere, | iuuere = iubere |
| 5. sed iussio eius uel doctrina fermentum diuinae iustitiae in discipulorum mentibus conspargatur. | uel = et iussio uel doctrina conspargatur [ut] fermentum |
| 6. Memor semper abbas, quia doctrinae suae uel discipulorum oboedientiae utrarumque rerum in tremendo iudicio dei facienda erit discussio. | Memor, sc. "sit" utrarumque, sc. doctrinae et oboedientiae |
| 7. Sciatque abbas culpae pastoris incumbere, quidquid in obibus pater familias utilitatis minus potuerit inuenire. | obibus, interchange of bilabial 'b' and 'u' |
| 8. Tantundem iterum erit, ut, si inquieto uel inoboedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia adtributa et morbidis earum actibus uniuersa fuerit cura exhibita, | This verse is the protasis whose apodosis comes in verse 9. |
| 9. pastor eorum in iudicio domini absolutus dicat cum propheta domino: Iustitiam tuam non abscondi in corde meo, ueritatem tuam et salutare tuum dixi, ipsi autem contemnentes spreuerunt me, | |
| 10. et tunc demum inoboedientibus curae suae ouibus poena sit eis praeualens ipsa mors. | curae, object of "inoboedientibus" |
| 11. Ergo cum aliquis suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina suis praeesse discipulis, | |
| 12. id est omnia bona et sancta factis amplius quam uerbis ostendat, ut capacibus discipulis mandata domini uerbis proponere, duris corde uero et simplicioribus factis suis diuina praecepta monstrare, | |
| 13. omnia uero, quae discipulis docuerit esse contraria, in suis factis indicet non agenda, ne aliis praedicans ipse reprobus inueniatur, | |
| 14. ne quando illi dicat deus peccanti: Quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum? Tu uero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te. | ne quando, "After si, nisi, num and ne, ...." |