560 Home | Texts
Salimbene de Adam, Cronica
Cronica fratris Salimbene de Adam ordinis minorum. Oswald Holder-Egger, ed.
Monumenta Germaniae Historica, Scriptores, v. 32. Hannover: Hahn,
1913.
Anno Domini MCCXXII destructe fuerunt fovee civitatis Imole a Bononiensibus et
Faventinis, et porte eiusdem civitatis portate fuerunt in civitatem Bononie. Et
in eodem anno in nativitate domini nostri Iesu Christi fuit maximus terremotus
in civitate Regina, predicante domno Nicholao Regino episcopo in maiori ecclesia
sancte Marie. Et fuit iste terremotus per totam Lombardiam et Tusciam.
Et appellatus fuit terremotus Brixie specialiter, quia plus viguit ibi,
ita quod egressi Brixienses de civitate morabantur extra in papilionibus,
ne edificia caderent super eos. Et plures domus, turres et castra
Brixiensium corruerunt ex illo terremotu. Et ita erant Brixienses
assuefacti ex illo terremotu, quod, quando cadebat pynaculum alicuius
turris vel domus, aspiciebant et cum clamore ridebant. Unde quidam
versibus ita dixit:
Mille ducentis atque viginti, Christe, duobus,
Postquam sumpsisti carnem, currentibus annis
Talia fecisti miracula, rex benedicte:
Stella comis variis Augusti fine refulsit.
Septembris pluvia vites submersit et uvas
Destruxitque domos fluvii de more rapacis.
Lunaque passa fuit eclypsim mense Novembris.
Christe natalis media quasi luce diei
Terra dedit gemitus rugiens tremitque frequenter;
Tecta cadunt, urbes quassantur, templa ruerunt,
Exanimes dominos fecerunt menia multos.
Brixia precipue pressit ruinosa colonos;
Flumina nutarunt cursum repentia fontes.
Solita erat mater mea michi referre, quod tempore istius magni terremotus
iacebam in cunabulis, et ipsa accepit duas sorores meas, sub qualibet ascella
unam--erant enim parvule--, et me in cuna dimisso cucurrit ad domum patris et
matris et fratrum suorum. Timebat enim, ut dicebat, ne baptisterium super eam
caderet, quia ibi iuxta erat domus mea. Et ex hoc non ita clare diligebam eam,
quia plus debebat curare de me masculo quam de filiabus. Sed ipsa dicebat, quod
aptiores erant sibi ad portandum, cum essent grandiuscule.