Vulg., Lk 10.25-36
560 Home | Texts
Evangelium Secundum Lucam
Biblia sacra iuxta vulgatam versionem, Robert Weber, et al., eds.
(Stuttgart 1969, 3d rev'd 1983).
25Et ecce quidam legis peritus surrexit
tentans illum, et dicens
magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo
26at ille dixit ad eum
in lege quid scriptum est
quomodo legis
27ille respondens dixit
diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo
et ex tota anima tua
et ex omnibus viribus tuis
et ex omni mente tua
et proximum tuum sicut te ipsum
28dixitque illi
recte respondisti
hoc fac et vives
29Ille autem volens iustificare se ipsum
dixit ad Iesum
et quis est meus proximus
30suscipiens autem Iesus dixit
homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in
latrones
qui etiam despoliaverunt eum
et plagis inpositis abierunt semivivo relicto
31accidit autem ut sacerdos quidam
descenderet eadem via
et viso illo praeterivit
32similiter et Levita cum esset secus
locum et videret eum pertransiit
33Samaritanus autem quidam iter faciens
venit secus eum
et videns eum misericordia motus est
34et adpropians alligavit vulnera eius
infundens oleum et vinum
et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius
egit
35et altera die protulit duos denarios et
dedit stabulario et ait
curam illius habe
et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi
36quis horum trium videtur tibi proximus
fuisse illi qui incidit in latrones
37at ille dixit
qui fecit misericordiam in illum
et ait illi Iesus
vade et tu fac similiter
560 Home | Texts