560 Home | Texts

The Murder of Thomas Becket, Archbishop of Canterbury

Edward Grim, Vita S. Thomae, in Materials for the History of Thomas Becket, Archbishop of Canterbury, James C. Robertson, ed. No. 67, vol. 2 in Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores. London, 1876.

80. Postquam autem intra fores ecclesiae monachi se receperant, jam dicti milites quatuor cursu rapidissimo post terga secuti sunt. Affuit inter illos subdiaconus quidam, eadem qua milites armatus malitia, Hugo Malus-clericus merito suae nequitiae cognominatus, qui nec Deo nec sanctis reverentiam exhiberet; quod sequens factum probavit. Intranti vero monasterium sancto archiepiscopo, omissis vesperis quas Deo libare inceperant, occurrunt monachi glorificantes Deum quod patrem suum, quem exstinctum audierant, vivum cernerent et incolumem. Valvas etiam ecclesiae repagulando hostes a nece pastoris arcere festinant. Ad quos conversus athleta mirabilis imperat ecclesiae januas aperiri, "Non decet," inquiens, "orationis domum, ecclesiam Christi, turrem facere, quae, etsi non claudatur, suis sufficit ad munimen; et nos patiendo potius quam pugnando triumphabimus hostem, qui et pati venimus, non repugnare." Nec mora, sacrilegi gladiis evaginatis ingrediuntur domum pacis ac reconciliationis, solo quidem aspectu et armorum strepitu non modicum horroris cernentibus ingerentes. Turbatisque qui aderant ac tumultuantibus, (jam enim qui vespertinis intenderant laudibus ad lethale spectaculum accurrerant,) in spiritu furoris milites exclamaverunt, "Ubi est Thomas Beketh, proditor regis et regni?" Quo non respondente, instantius vociferati sunt, dicentes, "Ubi est archiepiscopus?" Ad hanc vocem intrepidus quidem et, ut scriptum est, "Justus quasi leo confidens absque terrore erit," occurrit e gradu quo delatus fuerat a monachis metu militum, et satis audibili sermone respondit: "Ecce adsum, non regis proditor, sed sacerdos; quid me quaeritis?" et qui se eos non timere jam antea dixerat, adjunxit, "Ecce praesto sum in nomine Ejus pati qui me sanguine suo redemit; absit ut propter gladios vestros fugiam, aut a justitia recedam." Quo dicto divertit in dextram sub columna, hinc habens altare beatae Dei genetricis et perpetuae virginis Mariae, illinc vero sancti confessoris Benedicti; quorum exemplo et suffragiis crucifixus mundo et concupiscentiis ejus, tanta animi constantia ac si in carne non esset, quicquid carnifex inferebat, sustinuit ac superavit. Quem insecuti carnifices, "Absolve," inquiunt, "et communioni restitue quos excommunicasti, et caeteris officium redde qui suspensi sunt." Quibus ille, "Nulla," ait, "satisfactio praecessit, nec eos absolvam." "Et tu," inquiunt, "modo morieris, suscipiens quod meruisti." "Et ego," ait, "pro Domino meo paratus sum mori, ut in meo sanguine ecclesia libertatem consequatur et pacem; sed meis, sive clerico sive laico, in nomine Dei omnipotentis interdico ne in aliquo noceatis." Quam pie suis, quam prudenter sibi, providit martyr egregius, ne videlicet laederetur proximus, innocens opprimeretur, ne gloriam properantis ad Christum proximi casus tristior obfuscaret! Decuit plane Ducis sui militem martyrem Salvatoris inhaerere vestigiis, qui cum quaereretur ab impiis, "Si me," inquit, "quaeritis, sinite hos abire."

81. Igitur facto impetu manus sacrilegas injecerunt in eum, durius illum contrectantes et trahentes, ut extra fores ecclesiae aut jugularent, aut vinctum inde asportarent, sicut postmodum confessi sunt. Sed cum facilie non posset a columna moveri, unum ex ipsis acrius insistentem et accedentem propius a se repulit, lenonem appellans, dicensque, "Non me contingas, Reinalde, qui fidem ex jure debes et subjectionem; insipienter agis cum tuis complicibus." Miles vero pro repulsione furore terribili totus incanduit, ensemque vibrans contra sacrum verticem, "Non fidem," ait, "non tibi subjectionem debeo contra fidelitatem domini mei regis." Cernens igitur martyr invictus horam imminere quae miserae mortalitati finem imponeret, paratam sibi et promissam a Domino coronam immortalitatis jam proximam fieri, inclinata in modum orantis cervice, junctis pariter et elevatis sursum manibus, Deo et sanctae Mariae et beato martyri Dionysio suam et ecclesiae causam commendavit.

82. Vix verbum implevit, et metuens nefandus miles ne raperetur a populo et vivus evaderet, insiliit in eum subito, et summitate coronae, quam sancti chrismatis unctio dicaverat Deo, abrasa, agnum Deo immolandum vulneravit in capite, eodem ictu praeciso brachio haec referentis. Is etenim, fugientibus tam monachis quam clericis universis, sancto archiepiscopo constanter adhaesit, et inter ulnas complexum tenuit, donec ipsa quam opposuit praecisa est. Ecce simplicitatem columbae, ecce serpentis prudentiam, in hoc martyre, qui corpus percutientibus opposuit, ut caput suum, animam scilicet vel ecclesiam, conservaret illaesam [-um?], nec contra carnis occisores, quo magis hac necessitate careret, cautelam vel insidias machinatus est! O pastorem dignum, qui, ne oves laniarentur, seipsum luporum morsibus tam confidenter opposuit! et quia mundum abjecerat, mundus eum volens opprimere nescius sublimavit. Deinde alio ictu in capite recepto adhuc quoque permansit immobilis. Tertio vero percussus martyr genua flexit et cubitos, seipsum hostiam viventem offerendo, dicens submissa voce, "Pro nomine Jesu et ecclesiae tuitione mortem amplecti paratus sum." At tertius miles ita procumbenti grave vulnus inflixit, quo ictu et gladium collisit lapidi, et coronam, quae ampla fuit, ita a capite separavit, ut sanguis albens ex cerebro, cerebrum nihilominus rubens ex sanguine, lilii et rosae coloribus virginis et matris ecclesiae faciem confessoris et martyris vita et morte purpuraret. Quartus miles supervenientes abegit ut caeteri liberius ac licentius homicidium perpetrarent. Quintus vero, non miles, sed clericus ille qui cum militibus intraverat, ne martyri quinta plaga deesset, qui in aliis Christum fuerat imitatus, posito pede super collum sancti sacerdotis et martyris pretiosi, (horrendum dictu,) cerebrum cum sanguine per pavimentum spargens, caeteris exclamavit, "Abeamus hinc, milites, iste ulterius non resurget."


560 Home | Texts