560 Home | Texts

Martin, a Pagan Pine, and Evangelizing Rural Gaul

Sulpicius Severus, Vita Sancti Martini Turonensis, Jacques Fontaine, ed. Sources Chrétiennes 133, pp. 248-316. Lyon, 1967.

13. Item cum in vico quodam templum antiquissimum diruisset et arborem pinum quae fano erat proxima esset adgressus excidere tum vero antistes loci illius ceteraque gentilium turba coepit obsistere. Et cum idem illi dum templum evertitur imperante domino quievissent succidi arborem non patiebantur. Ille eos sedulo commonere nihil esse religionis in stipite deum potius cui serviret ipse sequerentur arborem illam excidi oportere quia esset daemoni dedicata. Tum unus ex illis qui erat audacior ceteris, "si habes," inquit, "aliquam de deo tuo quem dicis te colere fiduciam, nosmetipsi succidemus hanc arborem, tu ruentem excipe, et si tecum est tuus, ut dicis, dominus evades." Tum ille intrepide confisus in domino facturum se pollicetur. Hic vero ad istius modi condicionem omnis illa gentilium turba consensit facilemque arboris suae habuere iacturam si inimicum sacrorum suorum casu illius obruissent. Itaque cum unam in partem pinus illa esset adclinis ut non esset dubium quam in partem succisa corrueret eo loci vinctus statuitur pro arbitrio rusticorum quo arborem esse casuram nemo dubitabat. Succidere igitur ipsi suam pinum cum ingenti gaudio laetitiaque coeperunt. Aderat eminus turba mirantium. Iamque paulatim nutare pinus et ruinam suam casura minitari. Pallebant eminus monachi et periculo iam propiore conterriti spem omnem fidemque perdiderant solam martini mortem expectantes. At ille confisus in domino intrepidus opperiens cum iam fragorem sui pinus concidens edidisset, iam cadenti iam super se ruenti, elevata obviam manu signum salutis opponit. Tum vero velut turbinis modo retro actam putares diversam in partem ruit adeo ut rusticos qui tuto in loco steterant paene prostraverit. Tum vero in caelum clamore sublato gentiles stupere miraculo, monachi flere prae gaudio, christi nomen in commune ab omnibus praedicari, satisque constitit eo die salutem illi venisse regioni. Nam nemo fere ex inmani illa multitudine gentilium fuit qui non impositione manus desiderata dominum iesum relicto impietatis errore crediderit. Et vere ante martinum pauci admodum immo paene nulli in illis regionibus christi nomen receperant. Quod adeo virtutibus illius exemploque convaluit ut iam ibi nullus locus sit qui non aut ecclesiis frequentissimis aut monasteriis sit repletus. Nam ubi fana destruxerat statim ibi aut ecclesias aut monasteria construebat.


560 Home | Texts