Exemplum of Pierre de Remiremont
ca. 1270

[From Louis-Jacques Bataillon, La prédication au XIIIe siècle en France et Italie: Études et documents. Aldershot, Hampshire, Great Britain and Brookfield, Vermont: Variorum, 1993. Essay 10 (pp. 198-99).]

Miles quidam confitebatur cuidam simplici sacerdoti et ille absoluit eum. Dixit miles: "Volo ire Romam uidere caput Ecclesie." Dixit sacerdos: "Nolite quia timeo michi ne ita bene credatis postea sicut modo." Miles iuit ad curiam, uidit notarios, id est usurarios Domini Pape, sedere in porta, et meretrices; miratus est et reuersus est domi. Dixit sacerdos: "Quomodo est? Timeo ne ita bene credatis sicut prius." Dixit miles: "Immo perfectius credo modo, quia in Deo; et illi qui deberent fidem christianam fulcire nituntur eam peruertere; ergo miraculose stat fides nostra."--Sicut uidimus quando due situle intrant puteum, quando una deponitur altera alleuiatur, sic quando corpus affligitur et anima liberatur. . . . Legitur in quodam libro Iudeorum quod uulpes siciens intrauit situlam ut posset potare, descendit ad aquam et bibit, et tunc ascendere non potuit. Venit Ysengrinus et dixit ei: "Quid facis ibi, Reinarde?" Dixit uulpes: "Hic sunt multa bona," et nominauit illa que Ysengrinus maxime desiderabat; "Ysengrine pone te in situla illa et statim descendes ad me." Fecit sic; et cum uulpes ascenderit cum situla, in aqua erat quia Ysengrinus ponderosior fuit ipso. Dixit lupus: "Quo uadis, frater mi?" Dixit uulpes: "Ego sum deliberatus et tu capieris pro me."--Fuit quidam pauper homo in terra sancta; habuit filium et fuit senex, et dixit filius: "Pater, non potestis michi relinquere multa bona temporalia; doceatis me aliquid de sapiencia uestra:" Dixit pater: "Libenter." Habuit pater asinum. Dixit filio quod duceret asinum secum cum ueniret in ciuitate. Dixit filio: "Ascende." Obuiauerunt ei quidam dicentes: "Iste rusticus fatuus est: plus diligit filium quam se ipsum." Dixit filio: "Descende;" Et ipse tunc ascendit. Obuiauerunt alii qui dixerunt: "Impius et crudelis est iste rusticus, non habet <pietatem> de isto iuuene paruo; rusticus habet longa et forcia crura, ascendit equum et permittit istum puerum iuuenem ire pedes." "Audis, fili," dixit pater; "ascende mecum." Et obuiauerunt ei alii qui dixerunt quod: "Crudelissimus est iste rusticus: non habet pietatem de bestia muta; ambo eam equitant; ad minus unus deberet ire pedes." Dixit pater: "Descendamus ambo." Et obuiauerunt alii qui dixerunt: "Fatuus est iste rusticus: plus diligit bestiam suam quam se ipsum et filium suum; ad minus unus deberet ascendere." Dixit pater: "Non restat nisi quod portemus asinum: nichil possumus facere de quo non loquantur homines. Hoc dico tibi pro tanto quia cum bene feceris non debes attendere ad uerba hominum, sed semper debes bene operari, quia si uelis attendere ad uerba hominum, nunquam bene facies."